라틴어 문장 검색

"at ille uictoribus id ipsum imputaturus occupat facinus caputque decisum nihil in ultimo fine uitae facientis, quod alterutram in partem posset notari, Antonio portat oblitus se paulo ante defensum ab illo."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 20:4)
et adhuc calentes viscerum venas notat.
(세네카, Thyestes 774:1)
dicet et longe digito notabit:
(세네카, Troades 1082:1)
an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas atque Asiae veteres cernere divitias, ut mihi deducta faciat convicia puppi Cynthia et insanis ora notet manibus, osculaque opposito dicat sibi debita vento, et nihil infido durius esse viro?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 67)
sunt Agamemnonias testantia litora curas, quae notat Argynni poena Athamantiadae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 744)
aut in amore dolere volo aut audire dolentem, sive meas lacrimas sive videre tuas, tecta superciliis si quando verba remittis, aut tua cum digitis scripta silenda notas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 811)
quid nunc Tarquinii fractas iuvat esse secures, nomine quem simili vita superba notat, si mulier patienda fuit?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1117)
caeruleus cucumis tumidoque cucurbita uentre me notat et iunco brassica uincta leui;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 232)
si probat, emittit, si damnat carmina, celat, nec nos ronchisono rhinocerote notat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, ad libellum 4)
non hic, si voluit vacante cura quis sit sideribus notare cursus, diversas Arato vias cucurrit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium29)
Egressus foribus meis, libelle, hanc servare viam, precor, memento, quae nostros bene ducit ad sodales, quorum nomina sedulus notavi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum1)
sed nec diutius placet propter paucorum ambitus multorum notare personas:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 13:1)
nempe, cum primum bonis actibus locus et ad trutinam iudicii principalis appensa tandem non nummorum libra sed morum, remansere illi, qui superbissime opinabantur solo se censu esse censendos quique sic vitiis ut divitiis incubantes volunt vanitatis videri alienam surrexisse personam, cum nolint cupiditatis notari suam crevisse substantiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 2:1)
quae tum patrumque equitumque notavi lumina et ignarae plebis lugere potentes?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici24)
nusquam Temesaea notabis aera.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci30)

SEARCH

MENU NAVIGATION