라틴어 문장 검색

Sollicitudo nos in nostra purpura versat et acerrimis excitat stimulis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 41:3)
Nam etiam ubi hostili manu in tecta ignis inmissus est, multis locis deficit, et quamvis subinde excitetur, raro tamen sic cuncta depascitur, ut nihil ferro relinquat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 1:5)
Haec ergo atque eiusmodi solacia admoveo Liberali nostro incredibili quodam patriae suae amore flagranti, quae fortasse consumpta est, ut in melius excitaretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 13:1)
Non docet admonitio, sed advertit, sed excitat, sed memoriam continet nec patitur elabi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 25:4)
Omnium honestarum rerum semina animi gerunt, quae admonitione excitantur, non aliter quam scintilla flatu levi adiuta ignem suum explicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 29:1)
Nec est mirum tunc illam minus negotii habuisse firmis adhuc solidisque corporibus et facili cibo nec per artem voluptatemque corrupto, qui postquam coepit non ad tollendam, sed ad inritandam famem quaeri et inventae sunt mille conditurae, quibus aviditas excitaretur, quae desiderantibus ali menta erant, onera sunt plenis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 15:3)
Clarius, cum audiuntur, gemunt et taciti quietique dum secretum est, cum aliquos videre, in fletus novos excitantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 16:6)
Non erunt sine dubio singula circumspecta nec in se collecta nec omne verbum excitabit ac punget, fateor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 11:1)
Seneca Lucilio suo salutem Quomodo molestus est iucundum somnium videnti qui excitat, aufert enim voluptatem, etiam si falsam, effectum tamen verae habentem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 1021)
Quidam ad magnificas voces excitantur et transeunt in adfectum dicentium alacres vultu et animo, nec aliter concitantur quam solent Phrygii tibicinis sono semiviri et ex imperio furentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:5)
cum inritator accessit, tunc illa anima bona veluti soluta excitatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 7:4)
Hic, p. c., qui vobis non posse videtur muscam excitare, tam facile homines occidebat, quam canis adsidit.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 8:10)
excitatur enim otio uigor et omnis tristitia, quae continuatione pertinacis studii adducitur,feriarum hilaritate discutitur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 15:2)
Adulteros meos tantum excitaui.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil2)
adulteros meos tantum excitaui.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 9:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION