라틴어 문장 검색

Quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu te absentem persecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrimis cernis interlitas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:2)
hic contendimus, ut alibi coronemur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:4)
"Sampson leone fortior, saxo durior et qui unus et nudus mille est persecutus armatos, in Dalilae mollescit amplexibus;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:25)
Paulus, lupus rapax et Beniamin adulescentior, in extasi caecatur, ut videat, et repentino tenebrarum horrore circumdatus dominum vocat, quem dudum ut hominem persequebatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 1:6)
O Satanae calliditas semper saneta persequens.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:2)
"fugient mille uno persequente"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:16)
Verum, quod coepimus, persequamur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:1)
Libidinosa mens ardentius honesta persequitur et, quod non licet, dulcius suspicatur.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:4)
"quaerere pacem et persequere eam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 14:7)
Nee sufficit eam quaerere, nisi inventam fugientemque omni studio persequamur,
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 14:11)
"Hospitalitatem persequentes,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 14:16)
Et quia alicuius tunc nominis aestimabar super studio scripturarum, numquam convenit, . quin de scripturis aliquid interrogaret nec statim adquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones, non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intellegebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:4)
Tot in laboribus periculisque iactatus est, ut ad constituendum eius im- perium contendisse Virtus et Fortuna videantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 2:2)
Ac primum omnium illam ipsam Gallicam gentem non contentus moenibus expulisse, cum per Italiam naufragia sua latius traherent, sic persecutus est duce Camillo, ut hodie nulla Senonum vestigia supersint.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLA GALLICA 1:1)
- nisi quod ultro persequi socios hostium placuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PICENS 1 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION