라틴어 문장 검색

eius filio mire studioso et erudito et modesto pecuniam Nicaeenses grandem debent, ad sestertium octogies, et, ut audio, in primis ei volunt solvere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 619)
. pergratum igitur mihi feceris, quoniam non modo reliqui tutores qui sciunt quanti me facias sed etiam puer ipse sibi persuasit te omnia mea causa facturum esse, si dederis operam, quoad tua fides dignitasque patietuir, ut quam plurimum pecuniae Pinnio solvatur Nicaeensium nomine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 6110)
nos eo die cenati solvimus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 9 2:1)
is mihi te ad procuratores suos litteras misisse, quae mihi visae sunt iniquissimae, ne quid de bonis, quae L. Octavi Nasonis fuissent cui L. Flavius heres est, deminuerent, ante quam C. Fundanio pecuniam solvissent, itemque misisse ad Apollonidensis ne de bonis, quae Octavi fuissent, deminui paterentur, prius quam Fundanio debitum solutum esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 4:3)
nondum palam factum erat occidisse rem publicam, cum tibi arbitria funeris solvebantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 3:1)
interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in praedia huius invadit, hunc miserum, luctu perditum, qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat, ipse amplissimae pecuniae fit dominus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:1)
si ille huic, tum nos scelere solvamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장4)
hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum praemium persolutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 1:5)
hoc eo per te agebatur quod propter aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses quantum solveretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 4:2)
decidis statuisque tu propter necessitudinem quae tibi cum Scapulis est quid eis ad denarium solveretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 4:3)
iste postulabat ut procurator iudicatum solvi satis daret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:3)
Dolabella denique praetore postulat ut sibi Quinctius iudicatum solvi satis det ex formula:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 1:3)
si veretur ut res iudicio facto parata sit, iudicatum solvi satis accipiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 3:10)
quo in loco condicionem tuli, si vellet pecuniam petere, P. Quinctium iudicatum solvi satis daturum, dum ipse, si quid peteret, pari condicione uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장3)
quicumque eam violavissent, ab omnibus esse ei poenas persolutas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION