라틴어 문장 검색

Si meo, perit indulgentiae iactatio et incipit dolor hoc uno excusatus, quod honestus est, eum ad utilitatem respicit, a pietate desciscere;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 47:3)
Illud quoque, qua iustitia in omnibus rebus es, necesse est te adiuvet cogitantem non iniuriam tibi factam, quod talem fratrem amisisti, sed beneficium datum, quod tam diu tibi pietate eius uti fruique licuit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 57:1)
Et quam impatiens iuris aequi pietas Africam fuerit, cunctis apparuit;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 85:3)
Hi non videntur mihi unquam in eiusmodi casum incidisse, alioquin excussisset illis fortuna superbam sapientiam et ad confessionem eos veri etiam invitos compulisset.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 112:3)
permittit enim sibi quaedam contra bonum morem magna pietas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 3:3)
et haec illo saeculo, quo magna pietas erat nihil impie facere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 3:6)
Illa in primo fervore, cum maxime impatientes ferocesque sunt miseri, accessum Areo, philosopho viri sui, praebuit et multum eam rem profuisse sibi confessa est, plus quam populum Romanum, quem nolebat tristem tristitia sua facere, plus quam Augustum, qui subducto altero adminiculo titubabat nec luctu suorum inclinandus erat, plus quam Tiberium filium, cuius pietas efficiebat, ut in 1110 acerbo et defleto gentibus funere nihil sibi nisi numerum deesse sentiret.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 22:1)
Quid autem times, ne parum magnus illi stimulus etiam sine ira pietas sit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 71:4)
Non pietas illam iram sed infirmitas movet, sicut pueris, qui tam parentibus amissis flebunt quam nucibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 74:2)
Quam multa pietas, humanitas, liberalitas, iustitia, fides exigunt, quae omnia extra publicas tabulas sunt!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 150:4)
nunc iram compescuit pietas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 184:2)
alios obiurgatio, alios confessio, alios pudor coepto deiecit, alios mora, lentum praecipitis mali remedium, ad quod novissime descendendum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 3:4)
Ultio doloris confessio est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:3)
An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives aut urbanus praetor adeuntibus adsessoris verba pronuntiat, quam qui quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemptus, quid deorum intellectus, quam tutum gratuitumque bonum sit bona conscientia ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 39:1)
" Honestius," inquis, " hoc se impensae quam in Corinthia pietasque tabulas effuderint.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 87:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION