라틴어 문장 검색

decoris illa sunt, ut sit rectum et secundum naturam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 216:1)
tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent arrectisque auribus adstant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 33:2)
nam quomodo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis ipsius exciderint, nisi in eorum locum pietas et fortitudo et honesti praesens imago successerit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 34:2)
nec hoc dico (quia severiores sequi placet leges) pro patre, fratre, amico periclitantibus, tametsi non mediocris est, iustitiae proposita imagine, inde pietatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 46:1)
quanquam ea non tam est minute atque concise in actionibus utendum quam in disputationibus, quia non docere modo, sed movere etiam ac delectare audientes debet orator, ad quod impetu quoque ac viribus et decore est opus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 63:1)
An de iustitia, fortitudine, abstinentia, temperantia, pietate non plurima dicet orator?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 69:1)
sunt et naturalia, ut supra dixi, quae tamen et cura iuvantur, instrumenta, vox, latus, decor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 105:1)
diligentia ac decor in Polyclito supra ceteros, cui a plerisque tribuitur , tamen, ne nihil detrahatur, deesse putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 173:2)
nam ut humane formae decorem addiderit supra verum, ita non explevisse deorum auctoritatem videtur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 174:1)
Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant neque victis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장5)
At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장10)
Homines sceleratissimi, cruentis manibus, immani auaritia, nocentissimi et idem superbissimi, quibus fides decus pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장23)
Illi mature ad hiberna Romanorum proficiscuntur, deinde in itinere a Gaetulis latronibus circumventi spoliatique pauidi sine decore ad Sullam profugiunt, quem consul in expeditionem proficiscens pro praetore reliquerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장4)
pueritiae maximus in exitu decor est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 4:5)
hic scilicet inpetu acer, qualem illum natura esse voluit, speciosus ex horrido, cuius hic decor est, non sine timore aspici, praefertur illi languido et bratteato.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION