라틴어 문장 검색

acciderat sane pietate Serviliae (id enim nomen puellae fuit), quae caritate erga parentem, simul imprudentia aetatis, non tamen aliud consultaverat quam de incolumitate domus, et an placabilis Nero, an cognitio senatus nihil atrox adferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 30장4)
nimiae tantum pietatis ream separarent, atque ipse quamcumque sortem subiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장2)
nam quo sordidius et abiectius nati sunt quoque notabilior paupertas et angustiae rerum nascentis eos circumsteterunt, eo clariora et ad demonstrandam oratoriae eloquentiae utilitatem inlustriora exempla sunt, quod sine commendatione natalium, sine substantia facultatum, neuter moribus egregius, alter habitu quoque corporis contemptus, per multos iam annos potentissimi sunt civitatis ac, donec libuit, principes fori, nunc principes in Caesaris amicitia agunt feruntque cuncta atque ab ipso principe cum quadam reverentia diliguntur, quia Vespasianus, venerabilis senex et patientissimus veri, bene intellegit ceteros quidem amicos suos iis niti, quae ab ipso acceperint quaeque ipsis accumulare et in alios congerere promptum sit, Marcellum autem et Crispum attulisse ad amicitiam suam quod non a principe acceperint nec accipi possit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 3:1)
hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 3:2)
igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partis transgressus est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 3:1)
is verus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 2:2)
nimia pietas vestra acrius quam considerate excitavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장4)
mox Salvium Cocceianum, fratris filium, prima iuventa, trepidum et maerentem ultro solatus est, laudando pietatem eius, castigando formidinem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장5)
Salvius Titianus Othonis frater nullum discrimen adiit, pietate et ignavia excusatus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장6)
Postero die Vitellius senatus legatione, quam ibi op- periri iusserat, audita transgressus in castra ultro pietatem militum conlaudavit, frementibus auxiliis tantum impunitatis atque adrogantiae legionariis accessisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장1)
quippe et provinciales sueto militum contubernio gaudebant, plerique necessitudinibus et propinquitatibus mixti, et militibus vetustate stipendiorum nota et familiaria castra in modum penatium diligebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장9)
multa cum exultatione in urbem revectus frequenti contione pietatem militum laudibus cumulat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장6)
Magnam eo die pietatis eloquentiaeque famam Vipstanus Messala adeptus est, nondum senatoria aetate, ausus pro fratre Aquilio Regulo deprecari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장1)
Vespasianus haud aeque Domitiano mitigatus quam Titi pietate gaudens, bono esse animo iubet belloque et armis rem publicam attollere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 52장6)
tum Helvidius Priscus praetor, praeeunte Plautio Aeliano pontifice, lustrata suovetaurilibus area et super caespitem redditis extis, Iovem, Iunonem, Minervam praesidesque imperii deos precatus uti coepta prosperarent sedisque suas pietate hominum inchoatas divina ope attollerent, vittas, quis ligatus lapis innexique funes erant, contigit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION