라틴어 문장 검색

Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus, dat iuveni, atque animum praesenti pignore firmat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 25:17)
"O luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuventa, nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:2)
quique pedum cursu valet, et qui viribus audax aut iaculo incedit melior levibusque sagittis, seu crudo fidit pugnam committere caestu, cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:13)
Et fors aequatis cepissent praemia rostris, ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus fudissetque preces, divosque in vota vocasset:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 10:7)
Hic, qui forte velint rapido contendere cursu, imitat pretiis animos, et praemia ponit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 12:3)
Tres praemia primi accipient flavaque caput nectentur oliva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 12:14)
Adiuvat et magna proclamat voce Diores, qui subiit palmae, frustraque ad praemia venit ultima, si primi Salio reddentur honores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:16)
Hic Nisus, "Si tanta" inquit "sunt praemia victis, et te lapsorum miseret, quae munera Niso digna dabis, primam merui qui laude coronam, ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 14:4)
Protinus Aeneas celeri certare sagitta invitat qui forte velint, et praemia ponit, ingentique manu malum de nave Seresti erigit, et volucrem traiecto in fune columbam, quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:1)
Ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis, cratera impressum signis, quem Thracius olim Anchisae genitori in magno munere Cisseus ferre sui dederat monumentum et pignus amoris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:11)
Extremus, formaque ante omnis pulcher, Iulus Sidonio est invectus equo, quem candida Dido esse sui dederat monumentum et pignus amoris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:13)
"Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis praemia posse rear solvi?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:4)
ipsum illum, clipeum cristasque rubentis excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:13)
Harum unam iuveni supremum maestus honorem induit arsurasque comas obnubit amictu, multaque praeterea Laurentis praemia pugnae aggerat et longo praedam iubet ordine duci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:6)
pacem te poscimus omnes, Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION