라틴어 문장 검색

dedit etiam aulaea, id est velamina, in quibus depinxerat victorias suas et quemadmodum Britanni, ab eo donati, eadem vela portarent, quae re vera portare consueverant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 253)
Scio certissime, quia merito in collo pondus langoris porto, in quo iuuenculam me memini superuacua moniliorum pondera portare;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:20)
ita etiam oportet eos, qui uel monachi uotum, uel gradum clericatus habentes, artioribus se necesse habent pro Domino continentiae frenis astringere, formam quoque coronae, quam ipse in passione spineam portauit in capite, ut spinas ac tribulos peccatorum nostrorum portaret, id est exportaret et auferret a nobis, suo quemque in capite per tonsuram praeferre;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:3)
In hoc enim tempore sancta ecclesia quaedam per feruorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat, atque ita portat et dissimulat, ut saepe malum, quod aduersatur, portando et dissimulando conpescat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:13)
id carmen ab decemviris inventum eo magis patres movit, quod et legati qui donum Delphos portaverant referebant et sacrificantibus ipsis Pythio Apollini laeta exta fuisse et responsum oraculo editum maiorem multo victoriam quam cuius ex spoliis dona portarent adesse populo Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 142:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION