라틴어 문장 검색

L. Siccium in Sabinis, per invidiam decemviralem tribunorum creandorum secessionisque mentiones ad volgus militum sermonibus occultis serentem, prospeculatum ad locum castris capiendum mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 459:1)
adversus quae omnia obstinato animo Appius - tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat - in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus, Appius interfatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 505:2)
placere decem creari qui summae rei praeessent militarique honore tribunos militum appellari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 548:1)
ita decem numero tribunos militares creant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 552:1)
ibi coniuncti alteri exercitui viginti tribunis militum negotium dederunt ut ex suo numero duos crearent qui summae rerum praeessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 556:2)
per M. Duillium, qui tribunus plebis fuerat, certior facta plebs contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum montem ex Aventino transit adfirmante Duillio non prius quam deseri urbem videant curam in animos patrum descensuram;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 561:1)
atqui aut plebs non est habenda aut habendi sunt tribuni plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 568:1)
de decemvirorum modo supplicio atrox postulatum fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 577:1)
factum senatus consultum ut decemviri se primo quoque tempore magistratu abdicarent, Q. Furius pontifex maximus tribunos plebis crearet, et ne cui fraudi esset secessio militum plebisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 588:1)
ibi felici loco, ubi prima initia incohastis libertatis vestrae, tribunos plebi creabitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 592:1)
tribunos vetere iure iurando plebis, cum primum eam potestatem creavit, sacrosanctos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 609:1)
fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati accusatorem primum Verginium et Appium reum deligunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 616:1)
tamen et tribunos appellavit et, nullo morante arreptus a viatore, provoco inquit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 620:2)
quod si indicta causa in vincla ducatur, iterum se tribunos plebei appellare, et monere ne imitentur quos oderint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 626:1)
quod si tribuni eodem foedere obligatos se fateantur tollendae appellationis in quod conspirasse decemviros criminati sint, at se provocare ad populum, implorare leges de provocatione et consulares et tribunicias, eo ipso anno latas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 627:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION