라틴어 문장 검색

conlegam ex duobus consularibus exercitibus et tertio, cui Q, Claudius Tarenti praeesset, electionem habere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 572:1)
Hanno inde - is enim praesidio eius loci praefuerat - in Bruttios cum paucis ad exercitum novum comparandum missus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 634:1)
et consul quidem quantis maximis itineribus poterat ad conlegam ducebat, relicto Q. Catio legato qui castris praeesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 648:2)
illud veterem ducem adsuetumque Romano hosti movit quod semel in praetoriis castris signum, bis in consularibus referebant cecinisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 691:1)
et Q. Mamilius ut collegae iurisdictione tradita Galliam cum exercitu cui L. Porcius praetor praefuerat obtineret decretum est, iussusque populari agros Gallorum qui ad Poenos sub adventum Hasdrubalis defecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 152:1)
ex Sardinia vetus exercitus, cui A. Hostilius praefuerat, deportatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 154:1)
M. Valerius proconsul, qui tuendae circa Siciliam maritumae orae praefuerat, triginta navibus C. Servilio praetori traditis cum cetera omni classe redire ad iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 156:1)
ipse e dextro cornu - ibi namque praeerat - nuntium ad Silanum et Marcium mittit ut cornu extenderent in sinistram partem, quem ad modum se tendentem ad dextram vidissent, et cum expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent cum hoste quam coire inter se mediae acies possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 215:1)
ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per manipulos viris dividunt, partitoque exercitu ita ut parti alteri Laelius praeesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore urbem adgrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 293:1)
his Cerdubelus, propalam deditionis auctor, Himilco Punicis auxiliaribus praeerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 314:1)
omnia libidine ac licentia militum, nihil institute ac disciplina militiae aut imperio eorum qui praeerant gerebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 361:1)
circumeuntes enim tentoria primo, deinde in principiis praetorioque, ubi sermones inter se serentium circulos vidissent, adloquebantur percunctantes magis quae causa irae consternationisque subitae foret quam factum accusantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 374:1)
In praetorio tetenderunt Albius et Atrius, classicum apud eos cecinit, signum ab iis petitum est, sederunt in tribunali P. Scipionis, lictor apparuit, summoto incesserunt, fasces cum securibus praelati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 416:1)
praetoria inde comitia habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 561:1)
tum praetoriae provinciae in sortem coniectae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 563:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION