라틴어 문장 검색

O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, Qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa Stravi, scutorumque incendi victor acervos, Et regem hac Erimum dextra sub Tartara misi!
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 8:1)
Item divinus ille vates res vel paulo vel multo ante transactas oportune ad narrationis suae seriem revocat, ut et historicum stilum vitet non per ordinem digerendo quae gesta sunt, nec tamen praeteritorum nobis notitiam subtrahat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 11:1)
Atque uti vosmet ipsos eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum mihi est memoriae, dicam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:2)
Cui etiam gratia hoc nomine est habenda, quod nonnulla ab illis in opus suum, quod aeterno mansurum est, transferendo fecit ne omnino memoria veterum deleretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 5:2)
Figuras vero quas traxit de vetustate, si volentibus vobis erit, cum repentina memoria suggesserit, enumerabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:1)
Pericula quoque praeterita vel aerumnas penitus absolutas qui evasit ut referat gratissime provocatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 9:1)
Et poeta vester adiciendo olim quid aliud nisi post emensa infortunia futuro tempore iuvare dicit memoriam sedati laboris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 9:6)
sed ut possit res visa cognosci, renuntiat visam speciem rationi sensus oculorum, et illa advocata memoria recognoscit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 17:2)
Quia trinum est officium quod visum conplet ad dinoscendam figuram, sensus ratio memoria, sensus rem visam rationi refundit, illa quid visum sit recordatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 18:1)
Adeo autem in tuendo necessarium est rationis officium, ut saepe in uno videndi sensu etiam alium sensum memoria suggerente ratio deprehendat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 19:1)
Sic moesta senectus Praeteritique memor flebat, metuensque futuri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:110)
Quid factum est, rogo, quid repente factum est, Post tot pignora nostra, post tot annos Quod sum praeteritus vetus sodalis?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXVI2)
Iam numerat placido felix Antonius aevo Quindecies actas Primus Olympiadas Praeteritosque dies et tutos respicit annos Nec metuit Lethes iam propioris aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXIII1)
et in nomine, ut 'memorem Iunonis ob iram' non quae meminerat, sed quae in memoria erat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 413)
praeteritum, ut olim arbos, nunc artificis manus aere decoro inclusit patribusque dedit gestare Latinis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2014)

SEARCH

MENU NAVIGATION