라틴어 문장 검색

namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis in nullum mea mens grande vacavit opus, nec satis hoc fuerat, stulto quoque carmine feci, Artibus ut posses non rudis esse meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 312)
mens tua sublimis supra genus eminet ipsum, grandius ingenio nec tibi nomen inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 332)
res quoque tanta fuit, quantae subsistere summo Aeneadum vati grande fuisset onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 445)
nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 83)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas, Idibus alba Iovi grandior agna cadit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권28)
traxerat aversos Cacus in antra ferox, Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae, non leve finitimis hospitibusque malum, dira viro facies, vires pro corpore, corpus grande:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권314)
"quae precor eveniant, et nos faciemus ad annum pastorum dominae grandia liba Pali."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권520)
"qui petis auxilium, non grandia divide mecum praemia, de lacubus proxima musta tuis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권604)
tunc repetam, nunc me grandius urget opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권645)
grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis, canities pinnis, unguibus hamus inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권92)
densior his tellus, elementaque grandia traxit et pressa est gravitate sua:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 8:6)
Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso, sub Iove mundus erat, subiit argentea proles, auro deterior, fulvo pretiosior aere.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:1)
Ingemuit regina Erebi testemque profanam fecit avem, sparsumque caput Phlegethontide lympha in rostrum et plumas et grandia lumina vertit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:6)
"Non omnia grandior aetas, quae fugiamus, habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION