라틴어 문장 검색

quot proeliis adversus Cimbros Teutonosque, quantis exercituum nostrorum laboribus quove eventu Germanica bella tractaverimus, satis clarum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장5)
si proelium mallet, ne id quidem abnuere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 75장4)
Classicus quoque adversus equites Novaesium a Ceriale praemissos secundum proelium fecit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장12)
nam et necare quemquam ex agnatis nefas, animosque proelio aut suppliciis peremptorum aeternos putant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장9)
et comprimere coeptantem Cestium Gallum Syriae legatum varia proelia ac saepius adversa excepere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 10장3)
mox cessere hostes et sequentibus diebus crebra pro portis proelia serebant, donec adsiduis damnis intra moenia pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장4)
sed proelia dolus incendia inter ipsos, et magna vis frumenti ambusta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장12)
dividuntur legionibus munia et quies proeliorum fuit, donec cuncta expugnandis urbibus reperta apud veteres aut novis ingeniis struerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장13)
eius proelii eventus utrumque ducem diversis animi motibus ad maturandum summae rei discrimen erexit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장5)
ut perfidum ignavum victum hostem in aeternum exciderent, ultione magis quam proelio opus esse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장6)
alacrior omnium clamor, quis vel ex longa pace proelii cupido vel fessis bello pacis amor, praemiaque et quies in posterum sperabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장13)
ne terrerentur vario Trevirici proelii eventu:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장4)
ubi sono armorum tripudiisque (ita illis mos) adprobata sunt dicta, saxis glandibusque et ceteris missilibus proelium incipitur, neque nostro milite paludem ingrediente et Germanis, ut elicerent, lacessentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장11)
turbata ibi res et pellebatur sociarum cohortium acies, cum legiones pugnam excipiunt suppressaque hostium ferocia proelium aequatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장4)
ambiguum proelium nox diremit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 20장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION