라틴어 문장 검색

inde Atracem est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 175:2)
quibus domi custodiri iussis, praetor senatu vocato edoctoque quae indices adferrent, proficisci ad coniurationem quaerendam atque opprimendam iussus, cum quinque legatis profectus obvios in agris sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 342:1)
eo L. Cornelius praetor profectus de quingentis fere hominibus qui in ea noxa erant, supplicium sumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 348:1)
nunc prope in hiberna profectum ita comparare dici bellum, ut nisi successor impediat, perfecturus aestate proxima videatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 367:1)
parantibus Achaeis Aetolisque ad ea respondere, cum prope occasum sol esset, dilato in posterum diem colloquio Philippus in stationem, ex qua profectus erat, Romani sociique in castra redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 452:1)
inde Quinctius Corinthum est profectus et ad portam cum Cretensium cohorte accessit, ut Philocli praefecto urbis appareret tyrannum a Philippo descisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 508:1)
Attalus ab Argis Sicyonem est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 511:1)
initio autem veris Quinctius Attalo Elatiam excito Boeotorum gentem incertis ad diem animis fluctuantem dicionis suae facere cupiens, profectus per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est Boeotiae, posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 2:2)
Elatiam unde profectus erat redit, Boeotis quoque, sicut prius Achaeis, ad societatem adscitis et, quoniam tuta ea pacataque ab tergo relinquebantur, omnibus iam cogitationibus in Philippum et quod reliquum belli erat conversis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 19:1)
et Quinctius per eosdem ferme dies ab Elatia profectus praeter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 26:1)
Quinctius captivis praedaque partim venumdatis, partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petisset rex quidve pararet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 120:1)
omnibus ad diem edictam paratis profectus inde extemplo per Phliasiorum fines nocte Cleonas insciis omnibus quid pararet pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 169:1)
Androsthenes omnium ignarus Corintho profectus ad Nemeam - amnis est Corinthium et Sicyonium interfluens agrum - castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 172:1)
itaque cum haec repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heraeum, quod vocant, naves adplicuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 202:1)
ab Elatia profectus Quinctius Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 388:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION