라틴어 문장 검색

Hanc, inquam, cogitandi pronuntiandique rationem vimque dicendi veteres Graeci sapientiam nominabant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 56:1)
at alii, quia praeclare faciunt, vehementius, quam causa postulat, delectantur, ut Titius pila, Brulla talis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 88:4)
Hae duae partes, quae mihi supersunt, inlustrandae orationis ac totius eloquentiae cumulandae, quarum altera dici postulat ornate, altera apte, hanc habent vim, ut sit quam maxime iucunda, quam maxime in sensus eorum, qui audiunt, influat et quam plurimis sit rebus instructa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 91:2)
quam qui accepissent, si eidem ingenio ad pronuntiandum valuissent et se ad dicendum quoque non repugnante natura dedissent, eloquentia praestitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 140:3)
nolo esse aut maius, quam res postulet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 164:3)
Theophrastus quidem Tauriscum quendam dicit actorem aversum solitum esse dicere, qui in agendo contuens aliquid pronuntiaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 221:6)
Itaque hoc etiam loco nobis est ipsis quid causa postulet iudicandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:5)
amplificandi autem causa quae aut cum degredientur a causa dicere volent aut cum perorabunt, ea vel ad odium vel ad misericordiam vel ad omni modo animos iudicum movendos ex eis quae sunt ante posita sumentur, si modo rerum magnitudo hominumve aut invidia aut dignitas postulabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 6:1)
Quid esse igitur censes, Laeli, discendum nobis, ut istud efficere possimus ipsum, quod postulas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 53:2)
ne postulantur quidem vires a senectute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 45:2)
cuius edidici etiam versus, et lubenter quidem, quos in secundo consulatu Urania Musa pronuntiat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 28:2)
Tu igitur animum poteris inducere contra ea, quae a me disputantur de divinatione, dicere, qui et gesseris ea, quae gessisti, et ea, quae pronuntiavi, accuratissume scripseris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 35:3)
Tum coniecturam postulat pacem petens, Ut se edoceret, obsecrans Apollinem, Quo sese vertant tantae sortes somnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 63:4)
Ergo et ii, quorum animi spretis corporibus evolant atque excurrunt foras, ardore aliquo inflammati atque incitati cernunt illa profecto, quae vaticinantes pronuntiant, multisque rebus inflammantur tales animi, qui corporibus non inhaerent, ut ii, qui sono quodam vocum et Phrygiis cantibus incitantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 164:1)
Nec vero id effici posse confido, quod ne postulandum quidem est, ut omnes adulescentes se ad haec studia convertant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION