라틴어 문장 검색

tura, sacerdotes, pacalibus addite flammis, albaque percussa victima fronte cadat, utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet ad pia propensos vota rogate deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권403)
nam puer impubes et adhuc non utilis armis unus de Fabia gente relictus erat, scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci, cui res cunctando restituenda foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권152)
"utilius fuerat non habuisse nurus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권281)
"utile sit faustumque, precor, quod imagine somni vidimus, an somno clarius illud erat?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권16)
"nunc primum studiis pacis, deus utilis armis, advocor et gressus in nova castra fero, nec piget incepti;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권88)
prima Ceres homine ad meliora alimenta vocato mutavit glandes utiliore cibo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권273)
"utilius gladios et tela nocentia carpes:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권628)
"viribus illa minor nec habendis utilis armis consilio patriae saepe ferebat opem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권34)
"utile nunc iter est, Publiciumque vocant."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권177)
"utile sollicitae sidus utrumque rati."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권445)
utilior Baccho quam fuit ipsa suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권368)
Quem garrula motis consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix, auditaque viae causa "non utile carpis" inquit "iter:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:4)
Inde ruunt alii rapida velocius aura, Pamphagus et Dorceus et Oribasus, Arcades omnes, Nebrophonusque valens et trux cum Laelape Theron et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre, Hylaeusque ferox, nuper percussus ab apro, deque lupo concepta Nape, pecudesque secuta Poemenis et natis comitata Harpyia duobus, et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon, et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce et niveis Leucon et villis Asbolus atris praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello et Thous et Cyprio velox cum fratre Lycisce, et nigram medio frontem distinctus ab albo Harpalos, et Melaneus hirsutaque corpore Lachne, et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati Labros et Argiodus, et acutae vocis Hylactor, quosque referre mora est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 24:3)
E quibus una levi deducens pollice filum "dum cessant aliae commentaque sacra frequentant, nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet" inquit, "utile opus manuum vario sermone levemus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 4:1)
" Tristis abit "stabunt" que "tibi tua foedera magno" dixit et utilius bellum putat esse minari quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 42:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION