라틴어 문장 검색

Carolingorum aetate Tusculanae disputationes e libro per cola et commata scripto externa specie fideliter servata in novum exemplar translatae sunt e quo alii codices describerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말199)
Ipsum autem librum e quo codex X descriptus est non ante saec.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말201)
Codicum GKRVH nullus ex altero descriptus est, artiore autem vinulo KRH inter se conexos esse praeter ea quae p. XI de externa specie codicum KR exposui multa menda communia declarant velut:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말203)
IL). quas omnes iam in margine exemplaris e quo V descriptus est adscriptas fuisse supra suspicati sumus, ex alio vero codice illatas esse testantur p. 232,2, ubi a ante nobis inserit V2, quod habent Lact.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말243)
quodque nunc facimus, cum laxati curis sumus, ut spectare aliquid velimus et visere, id multo tum faciemus liberius totosque nos in contemplandis rebus perspiciendisque ponemus, propterea quod et natura inest in mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas veri videndi et orae ipsae locorum illorum, quo pervenerimus, quo faciliorem nobis cognitionem rerum caelestium, eo maiorem cognoscendi cupiditatem dabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 43:1)
his rebus mentem vacuam appellarunt insaniam, propterea quod in perturbato animo sicut in corpore sanitas esse non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 9:5)
utamur tamen in his perturbationibus describendis Stoicorum definitionibus et partitionibus, qui mihi videntur in hac quaestione versari acutissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 11:2)
Voluptatis autem partes hoc modo describunt, ut malevolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolumento suo, delectatio voluptas suavitate auditus animum deleniens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 20:1)
Has lineas describere Geometria non docet sed postulat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:11)
Postulat enim ut Tyro easdem accurate describere prius didicerit quam limen attingat Geometriae;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:12)
Rectas & circulos describere Problemata sunt sed non Geometrica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:14)
At postquam Motuum Lunarium inaequalitates aggressus essem, deinde etiam alia tentare caepissem quae ad leges mensuras Gravitatis & aliarum virium, ad figuras a corporibus secundum datas quascunque leges attractis describendas, ad motus corporum plurium inter se, ad motus corporum in Mediis resistentibus, ad vires, densitates & motus Mediorum, ad Orbes Cometarum & similia spectant, editionem in aliud tempus differendam esse putavi, ut caetera rimarer & una in publicum darem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:3)
propterea quod corpora omnia cadentia (gravia an levia, magna an parva) sublata Aeris resistentia, aequaliter accelerat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 21:5)
locus totius idem cum summa locorum partium, & propterea internus & in corpore toto.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 32:9)
Et propterea motus verus et absolutus definiri nequit per translationem e vicinia corporum, quae tanquam quiescentia spectantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION