라틴어 문장 검색

nihil est enim apud istos, quod non atomorum turba conficiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 22:6)
quod ex eo sciri potest, quia corpora nostra terreno principiorum genere confecta ardore animi concalescunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 41:6)
quasi vero quisquam ita nonaginta annos velit vivere, ut, cum sexaginta confecerit, reliquos dormiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 91:3)
quodsi expectando et desiderando pendemus animis, cruciamur, angimur, pro di inmortales, quam illud iter iucundum esse debet, quo confecto nulla reliqua cura, nulla sollicitudo futura sit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:1)
confi/cit animam Vis vo/lneris, ulceris ae/stus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 19:6)
mittunt etiam volneribus confecti ad dominos, qui quaerant quid velint:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:5)
nutu, quod volet, conficiet, nullo labore, nulla molestia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:4)
Quodsi talis nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri et perspicere eademque optima duce cursum vitae conficere possemus, haut erat sane quod quisquam rationem ac doctrinam requireret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:1)
est autem inpudens luctus maerore se conficientis, quod imperare non liceat liberis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:15)
is cum restitui in regnum nec Veientium nec Latinorum armis potuisset, Cumas contulisse se dicitur inque ea urbe senio et aegritudine esse confectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:4)
habet ardorem libido, levitatem laetitia gestiens, humilitatem metus, sed aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum adflictationem foeditatem, lacerat exest animum planeque conficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:7)
ut Artemisia illa, Mausoli Cariae regis uxor, quae nobile illud Halicarnasi fecit sepulcrum, quam diu vixit, vixit in luctu eodemque etiam confecta contabuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:3)
Erit igitur in consolationibus prima medicina docere aut nullum malum esse aut admodum parvum, altera et de communi condicione vitae et proprie, si quid sit de ipsius qui maereat disputandum, tertia summam esse stultitiam frustra confici maerore, cum intellegas nihil posse profici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:1)
tu enim de sapiente quaesieras, cui aut malum videri nullum potest, quod vacet turpitudine, aut ita parvum malum, ut id obruatur sapientia vixque appareat, qui nihil opinione adfingat adsumatque ad aegritudinem nec id putet esse rectum, se quam maxume excruciari luctuque confici, quo pravius nihil esse possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 80:2)
ex perturbationibus autem primum morbi conficiuntur, quae vocant illi νοσήματα, eaque quae sunt eis morbis contraria, quae habent ad res certas vitiosam offensionem atque fastidium, deinde aegrotationes, quae appellantur a Stoicis ἀρρωστήματα, isque item oppositae contrariae offensiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION