라틴어 문장 검색

Prius igitur de his praecipiam, quae intra saepta villae pascuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 1:1)
Sed, ut proposui, iam de tutela generis universi praecipiam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 15:4)
Pinguem quoque facere gallinam, quamvis fartoris, non rustici sit officium, tamen quia non aegre contingit, praecipiendum putavi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 1:1)
Eiusque parietes, ne iam dicta iteremus, ut in ornithone praecepimus, continuis cubilibus exeaventur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 3:1)
et ideo nihil de his praecipimus, nisi ut cibus ad satietatem praebeatur, quo sint conviviorum epulis aptiores.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 12장 1:3)
De minoris autem incrementianimalibus, qualis est lepus, haec praecipimus,ut in iis vivariis, quae maceria munita sunt, farraginis et olerum, ferae intubi lactucaeque semina parvulis arcolis per diversa spatia factis iniciantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 8:3)
Venio nunc ad alvorum curam, de quibus neque diligentius quidquam praecipi potest, quam ab Hygino iam dictum est, nec ornatius quam Vergilio, nec elegantius quam Celso.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 1:1)
Interim per has notas, quas iam diximus, probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae, et ut1 noster praecipit Maro, viduae 2 pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 1:1)
Ea remediis quibus debeat inhiberi, mox praecipiemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 4:4)
Pestilentiae rara in apibus pernicies, nee tamen aliud, quam quod in cetero pecore praecepimus, quid fieri possit 1 reperio, nisi ut longius alvi transferantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 1:2)
Itaque praecipiunt eos enecari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 4:5)
Sed hi quemadmodum tolli debeant, mox dicetur, cum de confectura mellis praecipiemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 5:4)
Haec observanda per anni tempora diligentissime Hyginus praecepit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 18:3)
Sed ante translationem diligenter alvos inspicere praecipit, veteresque et tineosos, et labantes favos eximere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 20:2)
Hos quidam praecipiunt in totum exterminari oportere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION