라틴어 문장 검색

Quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex, magna quidem rerum molimina vidit in illis, non manifesta tamen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:5)
Quod ut aurea vidit Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari pontifici letum et coniurata arma moveri, palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis "adspice" dicebat, "quanta mihi mole parentur insidiae quantaque caput cum fraude petatur, quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 69:2)
Pace data terris animum ad civilia vertet iura suum legesque feret iustissimus auctor exemploque suo mores reget inque futuri temporis aetatem venturorumque nepotum prospiciens prolem sancta de coniuge natam ferre simul nomenque suum curasque iubebit, nec nisi cum senior Pylios aequaverit annos, aetherias sedes cognataque sidera tanget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:14)
tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam, di facerent, possem nunc meus esse liber!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 132)
cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus, contigerisque tuam, scrinia curva, domum, aspicies illic positos ex ordine fratres, quos studium cunctos evigilavit idem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 155)
iam iam tacturas Tartara nigra putes, quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et aer, fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 215)
aspiciat vultus Pontica terra meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 253)
quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, formaque non taciti funeris intus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 37)
aspicis, ut veniant ad candida tecta columbae, accipiat nullas sordida turris aves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 95)
quocumque aspexi, nihil est nisi mortis imago, quam dubia timeo mente timensque precor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 117)
iusserat et Phoebo dici, quo tempore ludos fecit, quos aetas aspicit una semel.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 114)
sic adsueta tuis semper Victoria castris nunc quoque se praestet notaque signa petat, Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis, ponat et in nitida laurea serta coma, per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas, auspicium cui das grande deosque tuos, dimidioque tui praesens es et aspicis urbem, dimidio procul es saevaque bella geris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 175)
aspicies, quantum dederis mihi pectoris ipse, quoque favore animi teque tuosque canam, non ego mordaci destrinxi carmine quemquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1248)
aspicis exsangui chartam pallere colore?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 131)
aspicis alternos intremuisse pedes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 132)

SEARCH

MENU NAVIGATION