라틴어 문장 검색

Si nihil proficiet, accusabit, minabitur etiam, ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:14)
Quamvis enim multis locis dicat Epicurus, sicuti dicit, satis fortiter de dolore, tamen non id spectandum est, quid dicat, sed quid consentaneum sit ei dicere, qui bona voluptate terminaverit, mala dolore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:9)
in qua cum omnes in oris et vocis et motus moderatione laborent, quis ignorat quam pauci sint fuerintque, quos animo aequo spectare possimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 18:4)
Artem vero negabat esse ullam, nisi quae cognitis penitusque perspectis et in unum exitum spectantibus et numquam fallentibus rebus contineretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 92:1)
quod ceterarum homines artium spectati et probati, si quando aliquid minus bene fecerunt quam solent, aut noluisse aut valetudine impediti non potuisse consequi id, quod scirent, putantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 124:2)
Si ea seposita, ut dicis, essent, tu, qui valde spectandi cupidus esses, non dubitares rogare dominum, ut proferri iuberet, praesertim si esset familiaris:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 162:2)
quod ego non tam fastidiose in nobis quam in histrionibus spectari puto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 258:4)
"si barbarorum est in diem vivere, nostra consilia sempiternum tempus spectare debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 169:2)
' 'Atqui, si ita placet,' inquit [Antonius] 'trademus etiam, quae nos sequi in dicendo quaeque maxime spectare solemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 204:3)
sed si in ipso illo gladiatorio vitae certamine, quo ferro decernitur, tamen ante congressum multa fiunt, quae non ad vulnus, sed ad speciem valere videantur, quanto hoc magis in oratione est spectandum, in qua non vis potius quam delectatio postulatur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 317:2)
Exposui fere, ut potui, vobis in utroque genere causarum quae sequi solerem, quae fugere, quae spectare quaque omnino in causis ratione versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 340:3)
nunc intellego illa te semper etiam potiora duxisse, quae ad sapientiam spectarent, atque ex his hanc dicendi copiam fluxisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 82:3)
Ac, si quaeris, Catule, de doctrina ista quid ego sentiam, non tantum ingenioso homini et ei, qui forum, qui curiam, qui causas, qui rem publicam spectet, opus esse arbitror temporis, quantum sibi ei sumpserunt, quos discentis vita defecit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 86:1)
Tum Crassus 'quorsum igitur haec spectat' inquit 'tam longa et tam alte repetita oratio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 91:1)
in toto spectantur haec corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 96:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION