라틴어 문장 검색

salvos incolumesque victis perduellibus victores, spoliis decorates, praeda onustos triumphantesque mecum domos reduces sistatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 371:2)
8 sed eum ab ipso illo Scipione aliquot proeliis fusum pulsumque in Hispania meminerant, nec magis ducem duci parem quam tumultuarium exercitum suum Romano exercitui esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 391:4)
bellum in Hispania finitum victore Romano quod Indibilis excitaverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha2)
fatigatos caede diutius quam pugna victores nox oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 95:3)
iam tantas habuisse opes ut Masinissam regno pulsum eo redegerit ut vita eius fama mortis et latebris, ferarum modo in silvis rapto viventis, tegeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 173:1)
eadem haec et Syphaci animum dederunt in adloquendo victore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 175:1)
Servilius consul, haud dubius quin pacatae Italiae penes se gloria esset, velut pulsum ab se Hannibalem persequens, in Siciliam, inde in Africam transiturus, traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 307:2)
In castra ut est ventum, pronuntiant ambo arma expedirent milites animosque ad supremum certamen, non in unum diem sed in perpetuum, si felicitas adesset, victores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 424:1)
si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare, et quem, si deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 540:1)
tum militaris aetas iurat neminem vivum nisi victorem acie excessurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 186:2)
quo spatio plura facinora in se victi ediderunt quam infesti edidissent victores, nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 197:1)
quamquam per praetorem prope debellatum erat, consul quoque C. Aurelius, perfectis quae Romae agenda fuerant, profectus in Galliam victorem exercitum a praetore accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 236:1)
deleri totus exercitus potuit, si fugientes persecuti victores essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 138:1)
etenim praeterquam quod aut accipienda aut spernenda vobis Romana societas est, quid aliud quam nusquam gratia stabili, velut qui eventum expectaverimus, ut fortunae applicaremus nostra consilia, praeda victoris erimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 280:1)
Philippus, cum acie decernendum videret et undique ad se contrahendas vires, maxime de Achaiae urbibus, regionis ab se diversae, et magis tamen de Argis quam de Corintho sollicitus, optimum ratus Nabidi eam Lacedaemoniorum tyranno velut fiduciariam dare, ut victori sibi restitueret, si quid adversi accidisset, ipse haberet, Philocli, qui Corintho Argisque praeerat, scribit, ut tyrannum ipse conveniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 483:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION