라틴어 문장 검색

frons privata manet nec se meruisse fatetur, quae crevisse putat;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:130)
si longa moretur obsidio, tum vota cave secura remittas inclusumve putes;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:188)
an forte iacentes ignavosque putas, quod non Cyclopia tela stringimus aut vanas tonitru deludimus auras?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:40)
at Triviae lenis species et multus in ore frater erat, Phoebique genas et lumina Phoebi esse putes, solusque dabat discrimina sexus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:16)
feram fatumque putabo, non scelus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:197)
sed cum res hominum tanta caligine volvi adspicerem laetosque diu florere nocentes vexarique pios, rursus labefacta cadebat relligio causaeque viam non sponte sequebar alterius, vacuo quae currere semina motu adfirmat magnumque novas per inane figuras fortuna non arte regi, quae numina sensu ambiguo vel nulla putat vel nescia nostri.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:4)
ne vana locutum me fortasse putes, mutatos cerne penates."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:70)
qualis piratica puppis, quae cunctis infensa fretis scelerumque referta divitiis multasque diu populata carinas incidit in magnam bellatricemque triremim, dum praedam de more putat;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:49)
clausa putat sibi cuncta pavor, retroque relictos quos modo temnebat, rediens exhorruit amnes.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:52)
quisquamne piae laetanda parenti natorum lamenta putet?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:171)
hoc ille locatus ancipiti, longum socias tardumque putavit expectasse manus et nostra pericula tendit posthabitis pulsare suis mediumque per hostem flammatus virtute pia propriaeque salutis inmemor et stricto prosternens obvia ferro barbara fulmineo secuit tentoria cursu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:204)
haec docet ut poenis hominum vel sanguine pasci turpe ferumque putes;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:6)
iustos nimiumque fideles fama putat, qui, cum possint commissa negare, maluerint nullo violati reddere quaestu:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:23)
exiguumne putat, quod sic amplexus Hiberam progeniem nostros inmoto iure nepotes sustinet, ut patrium commendet purpura Baetim?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:108)
teneros de stamine risus vagitusque audire putes.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:182)

SEARCH

MENU NAVIGATION