라틴어 문장 검색

Putant tamen tria esse genera praecipue Graecae, Gallicae, Sabinae salicis,quam plurimi vocant Amerinam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 4:1)
Sic enim putat vitem cogi deorsum agere radices.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:3)
Sed quamcunque arborem severis, eam biennio proximo putare non oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 12:3)
Plerumque autem ea arbor in tres ramos dividitur, quibus singulis ab utraque parte complura bracchia submittuntur, tum omnes pene virgae, ne umbrent, eo tempore quo vitis putatur,abraduntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 2:2)
Quin etiam compluribus interpositis annis olivetum putandum est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 15:3)
Idque optimum genus castrationum putat, quod adhibetur aetati tenerae sine vulnere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 1:3)
Marem putant minorem trimo non esse idoneum admissurae, posse vero usque ad vigesimum annum progenerare;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 28장 1:1)
Quidam praesentius putant esse remedium cum per cornu singulis ternos cyathos gari demittunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 3:3)
Illud autem, quod pertinet ad religionem patrisfamilias, non reticendum putavi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 2:3)
quod medicamentum putatur etiam hominibus esse conveniens.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 2:5)
Sed is cibus quasi condiendus est interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quae maxime putantur augere fecunditatem avium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 2:4)
Plerique tamen etiam ab aestivo solstitio non putant bonam pullationem, quod ab eo tempore etiam si facilem educationem habent, iustum tamen non capiunt incrementum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 9:1)
Pinguem quoque facere gallinam, quamvis fartoris, non rustici sit officium, tamen quia non aegre contingit, praecipiendum putavi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 1:1)
Commodissima cibaria putantur vicia, vel ervum, tum etiam lenticula, miliumque et lolium, nec minus excreta tritici, et si qua sunt alia legumina, quibus etiam gallinae aluntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 6:2)
Quamquam vel hos magis tolerabiles putem, qui oblectamenta deliciarum possidendi habendique causa gravi aere et argento pensent, quam illos qui Ponticum Phasim et Scythica stagna Maeotidis eluant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION