라틴어 문장 검색

Illa enim corporis solidioris est, et crassa materies cum movetur, integra vi sua superficiem cui admovetur invadit, aer motu in ventum solvitur et liquidior se factus agitatu flatus efficitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:2)
Faecis materia ut spissa atque terrena ceteris laticibus pondere praestat, melle vincitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:5)
Inprimebatur autem sculptura materiae anuli, sive ex ferro sive ex auro foret, et gestabatur, ut quisque vellet, quacumque manu, quolibet digito.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 12:4)
Nam si eminus pomi quod malum dicitur figura visatur, non omni modo id malum est, potuit enim ex aliqua materia fingi mali similitudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:1)
Sed metus est ne et ipse fallatur, si fallax opifex materiam quae pomi pondus imitaretur elegit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:5)
Neque enim omnis calor unius est qualitatis, ut hoc solo a se differat, si maior minorve sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 22:1)
sed esse in igne diversissimas qualitates nullam secum habentes societatem rebus manifestis probatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 22:2)
Aurifices ad formandum auro nullo nisi de paleis utuntur igne, quia ceteri ad producendam hanc materiam inhabiles habentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 23:1)
nullaque exire vetante Materia, magnamque cadens, magnamque revertens Dat stragem late, sparsosque recolligit ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:79)
Sive parens rerum cum primum informia regna Materiemque rudem flamma cedente recepit, Finxit in aeternum caussas, qua cuncta coercet, Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem Fatorum immoto divisit limite mundum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:3)
Laudis in hoc sexu, non legum iura, nec arma, Unica materia est coniux miser.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:40)
Non ulla in litora puppim Ante dedi fugiens, saevi cum Caesaris iram Iam scirem meritam, servata coniuge, Lesbon, Non veritus tantam veniae committere vobis Materiem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:18)
Et cladem fovere Noti, percussaque flama Turbine, non alio motu per tecta cucurrit, Quam solet aetherio lampas discurrere sulco, Materiaque carens atque ardens aere solo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:36)
Consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi, Materiam dictis nec pudet esse ducem.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, IV2)
Materia est, mihi crede, tuis aptissima chartis Deucalion vel, si non placet hic, Phaethon.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LIII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION