라틴어 문장 검색

Haud contentus eo petii tentoria Rhesi inque suis ipsum castris comitesque peremi atque ita captivo victor votisque potitus ingredior curru laetos imitante triumphos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 22:6)
littera communis mediis pueroque viroque incripta est foliis, haec nominis, illa querellae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 34:4)
Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber femineae stirpi voto maiora fideque munera:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 60:6)
Di maris et caeli - quid enim nisi vota supersunt?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 21)
ergo idem venti, ne causa laedar in una, velaque nescio quo votaque nostra ferunt, me miserum, quanti montes volvuntur aquarum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 213)
nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas, exilem facio per mea vota viam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 245)
atque utinam pro te possent mea vota valere, quae pro me duros non tetigere deos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 92)
ipse gubernator tollens ad sidera palmas exposcit votis, inmemor artis, opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 116)
optavi, peteres caelestia sidera tarde, parsque fui turbae parva precantis idem, et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus ipse quoque adiuvi publica vota meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 126)
di, precor, atque adeo - neque enim mihi turba roganda est Caesar, ades voto, maxime dive, meo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 141)
seu temere expecto, sive id contingere fas est, tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba, quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud, ut doceas votum posse valere meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 58)
stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas, quae non ulla tibi fertque feretque dies?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 84)
si precer hoc - neque enim possum maiora rogare - ne mea sint, timeo, vota modesta parum, forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram, tum quoque sollicita mente rogandus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 88)
ad te, quisquis is es, nostra querella redit, utque sitim nostro possis explere cruore, quantaque vis, avido gaudia corde feras, tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus, te quoque ut auditis posse dolere putem, crede mihi, si sit nobis collatus Ulixes, Neptuni minor est quam Iovis ira fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1131)
is, precor, auditos possit narrare triumphos Caesaris et Latio reddita vota Iovi, teque, rebellatrix, tandem, Germania, magni triste caput pedibus supposuisse ducis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1219)

SEARCH

MENU NAVIGATION