라틴어 문장 검색

antrum carcereum dissolvite, corpora sub quo agminis innocui fato peccante tenetis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2164)
non armata Venus, non tunc clipeata Minerva venere auxilio, non divum degener ordo et patria extorris Romanis adfuit armis, victus et ipse prius inimica nec agmina iuvit, si tamen antiquum norat retinere dolorem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2192)
"dux agminis imperiique Christipotens nobis iuvenis fuit, et comes eius atque parens Stilicho, Deus unus Christus utrique, huius adoratis altaribus et cruce fronti inscripta cecinere tubae:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2241)
surgit in auxilium Chananeus atque agmina denset casside terribilis, saetarum pondera mento concutiens dextramque gravi cum cuspide quassans.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1107)
sed gens Pherezaea sagittis insultat virtute pari, sed dispare ferro, postremum cuneum rex promovet Euvaeorum squamosum thoraca gerens de pelle colubri, his subnixa viris scelerum perversa potestas edomat invalidas mentes, quae simplicitate indociles bellique rudes sub foedere falso tristis amicitiae primum socia agmina credunt, Mammoneamque fidem pacis sub amore sequuntur.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1112)
sint illic casta virorum agmina, pulvereum quae dedignantia censum divitias petiere tuas, sit flore perenni candida virginitas animum castrata recisum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1244)
tribus per urbem cursitat diebus infirma agmina omnesque qui poscunt stipem cogens in unum et congregans.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.46)
"sed non volenti inpertiam praestetur ut mortis citae conpendiosus exitus, perire raptim non dabo."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.109)
"vocem loquentis claudite raptimque lictores date, illos reorum Plutones pastos resectis carnibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.35)
"aut semper illic mobilis incerta per ludibria vagis feretur flatibus squamosa pascens agmina, aut sub fragosis rupibus scabri petrarum murices inter recessus scrupeos discissa rumpent viscera."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.132)
tum de corporibus sacris favillae et perfusa mero leguntur ossa, quae raptim sibi quisque vindicabat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.63)
nam Christi populus frequens riparum sinuamina stipato agmine saepserat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.9)
"praefuerat studiis puerilibus et grege multo saeptus magister litterarum sederat, verba notis brevibus conprendere cuncta peritus, raptimque punctis dicta praepetibus sequi, aspera nonnumquam praecepta et tristia visa inpube vulgus moverant ira et metu."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.8)
"' agmen tenerum ac puerile gubernat, fictis notare verba signis inbuens."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.13)
"' vincitur post terga manus spoliatus amictu, adest acutis agmen armatum stilis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION