라틴어 문장 검색

Possunt autem post quintum et trigesimum diem quam nati sunt, etiam in agrum satis tuto educi, sequiturque grex velut matrem gallinam singultientem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:3)
Satis autem convenit inter auctores, non debere alias gallinas, quae pullos sui generis educant, in eodem loco pasci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 16:1)
Sed de tutela nantium volucrum satis dictum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:6)
Ceteri autem saxatiles aut pelagici satis ex his, sed recentibus melius pascuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 14:4)
Satis est autem vacerras inter pedes octonos defigere, serisque transversis ita clatrare, ne spatiorum laxitas, quae foraminibus intervenit, pecudi praebeat fugam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 4:1)
eaque satis est ita forari, ne possint capere plus unius apis incrementum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 5:4)
neque satis conpertum est spirantem adhuc Augustum apud urbem Nolam an exanimem reppererit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장8)
satis per tot annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore tolerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장3)
sed superbire miles quod filius legati orator publicae causae satis ostenderet necessitate expressa quae per modestiam non obtinuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장9)
Haec audita quamquam abstrusum et tristissima quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere, ut Drusum filium cum primoribus civitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis, ex re consulturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 24장1)
utendum inclinatione ea Caesar et quae casus obtulerat in sapientiam vertenda ratus circumiri ten- toria iubet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장7)
et Drusus non exspectato legatorum regressu, quia praesentia satis consederant, in urbem rediit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장8)
satis superque missione et pecunia et mollibus consultis peccatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장2)
satis prospectum urbanae servituti:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 46장5)
At Germanicus, quamquam contracto exercitu et parata in defectores ultione, dandum adhuc spatium ratus, si recenti exemplo sibi ipsi consulerent, praemittit litteras ad Caecinam, venire se valida manu ac, ni supplicium in malos praesumant, usurum promisca caede.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION