라틴어 문장 검색

Iam enim celebres erant deliciae popinales, cum ad mare deferrentur vivaria, quorum studiosissimi, velut ante devictarum gentium Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata, et Licinius Muraena captorum piscium laetabantur vocabulis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 5:2)
qui vero quaestum reditumque desiderant, cum est vicinum villae nemus (id enim refert non procul esse ab oculis domini) sine cunctatione praedictis animalibus destinant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 1:3)
quae deinde mundata exiguo melle respergant, et per nemora non longe a fontibus disponant, eaque cum repleta sunt examinibus, domum referant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 13:2)
proinde in civitate tot inlustribus viris subnixa non ad unum omnia deferrent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장5)
at Germanico Caesari proconsulare imperium petivit, missique legati qui deferrent, simul maestitiam eius ob excessum Augusti solarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장4)
omittunt portas, signa unum in locum principio seditionis congregata suas in sedes referunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장20)
at ille moriturum potius quam fidem exueret clamitans, ferrum a latere diripuit elatumque deferebat in pectus, ni proximi prensam dextram vi attinuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장8)
primane et vicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci vestro gratiam refertis?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장11)
illo locum et proelium referente, quodnam praemium recepisset exquirit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 9장6)
Sub idem tempus e familia Scriboniorum Libo Drusus defertur moliri res novas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 27장1)
cunctaque eius dicta factaque, cum prohibere posset, scire malebat, donec Iunius quidam, temptatus ut infernas umbras carminibus eliceret, ad Fulcinium Trionem indicium detulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 28장5)
die senatus metu et aegritudine fessus, sive, ut tradidere quidam, simulato morbo, lectica delatus ad foris curiae innisusque fratri et manus ac supplices voces ad Tiberium tendens immoto eius vultu excipitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 29장2)
spectabatur occursante populo compositus ore et sermonibus variis tempus atque iter ducens, donec propinquis Pisonem frustra coercentibus deferri Augusta pecuniam quae petebatur iuberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장7)
Res eo anno prolatas haud referrem, ni pretium foret Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 35장1)
nec ad invidiam ista sed conciliandae misericordiae refero.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION