- 문장 검색

라틴어 문장 검색

aurum inrepertum et sic melius situm, cum terra celat, spernere fortior quam cogere humanos in usus omne sacrum rapiente dextra, quicumque mundo terminus obstitit hunc tanget armis, visere gestiens, qua parte debacchentur ignes, qua nebulae pluviique rores.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 311)
mox iuniores quaerit adulteros inter mariti vina neque eligit cui donet inpermissa raptim gaudia luminibus remotis, sed iussa coram non sine conscio surgit marito, seu vocat institor seu navis Hispanae magister, dedecorum pretiosus emptor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 610)
summo carmine quae Cnidon fulgentisque tenet Cycladas et Paphon iunctis visit oloribus dicetur, merita Nox quoque nenia.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 286)
Qualem ministrum fulminis alitem, cui rex deorum regnum in avis vagas permisit expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flavo, olim iuventas et patrius vigor nido laborum propulit inscium, vernique iam nimbis remotis insolitos docuere nisus venti paventem, mox in ovilia demisit hostem vividus impetus, nunc in reluctantis dracones egit amor dapis atque pugnae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 41)
sed Cinarae brevis annos fata dederunt, servatura diu parem cornicis vetulae temporibus Lycen, possent ut iuvenes visere fervidi multo non sine risu dilapsam in cineres facem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 138)
te fontium qui celat origines Nilusque et Hister, te rapidus Tigris, te beluosus qui remotis obstrepit Oceanus Britannis, te non paventis funera Galliae duraeque tellus audit Hiberiae, te caede gaudentes Sygambri conpositis venerantur armis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 147)
inberbis iuvenis, tandem custode remoto, gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, cereus in vitium flecti, monitoribus asper, utilium tardus provisor, prodigus aeris, sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:4)
an omnis visuros peccata putem mea, tutus et intra spem veniae cautus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:16)
si de quincunce remota est uncia, quid superat?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:9)
liber et ingenuus, praesertim census equestrem summam nummorum vitioque remotus ab omni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:20)
me pinguem et nitidum bene curata cute vises, cum ridere voles, Epicuri de grege porcum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 47)
cubat hic in colle Quirini, hic extremo in Aventino, visendus uterque;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 240)
quid oportet nos facere a volgo longe longeque remotos?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate4)
quendam volo visere non tibi notum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.18)
at mihi cura non mediocris inest, fontis ut adire remotos atque haurire queam vitae praecepta beatae.'
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION