라틴어 문장 검색

illa enim quae scripta sunt reticent animum, non sequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 162:2)
itaque subtili praecipue ratio narrandi probandique consistet, sed saepe id etiam detractis ceteris virtutibus suo genere plenum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 225:3)
De cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장5)
ingenium nemo sine corpore exercebat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 8장7)
neque reticere, quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장3)
At Fulvia insolentiae Curi causa cognita tale periculum re publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione, quae quoque modo audierat, compluribus narravit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장6)
Sed quae loca et nationes ob calorem aut a speritatem, item solitudines minus frequentata sunt, de iis haud facile compertum narrauerim.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장2)
sin reticeat, non sociis saluti fore, sed se suasque spes corrupturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장7)
Sed in maximo vestro beneficio cum omnibus locis meque vosque maledictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam duceret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장46)
Quidam quae tantum amicis committenda sunt, obviis narrant et in quaslibet aures, quicquid illos urserit, exonerant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 4:1)
Et quod scire hominem nolunt, deo narrant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 5:6)
iam mihi, cum ad contemnendam mortem ventum fuerit, Catonem narrabis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 6:2)
" Quidni ego narrem ultima illa nocte Platonis librum legentem posito ad caput gladio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 6:3)
Plus, ut puto, fidei haberet apud te, plus ponderis, si quis revixisset et in morte nihil mali esse narraret expertus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 9:2)
Incredibilem rem tibi narro, sed veram:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION