라틴어 문장 검색

legata non ultra civilem modum, nisi quod populo et plebi quadringenties tricies quinquies, praetoriarum cohortium militibus singula nummum milia, legionariis aut cohortibus civium Romanorum trecenos nummos viritim dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장4)
denique pro Neronibus et Drusis imperium populi Romani capessent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장14)
orantibus rursum idem Blaesus et L. Aponius, eques Romanus e cohorte Drusi, Iustusque Catonius, primi ordinis centurio, ad Tiberium mittuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장4)
sua in manu sitam rem Romanam, suis victoriis augeri rem publicam, in suum cognomentum adscisci imperatores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장11)
quippe Drusi magna apud populum Romanum memoria, credebaturque, si rerum potitus foret, libertatem redditurus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장3)
augebat metum gnarus Romanae seditionis et, si omitteretur ripa, invasurus hostis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장4)
'Non mihi uxor aut filius patre et re publica cariores sunt, sed illum quidem sua maiestas, imperium Romanum ceteri exercitus defendent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장1)
neque enim di sinant ut Belgarum quamquam offerentium decus istud et claritudo sit subvenisse Romano nomini, compressisse Germaniae populos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장5)
at Romanus agmine propero silvam Caesiam limitemque a Tiberio coeptum scindit, castra in limite locat, frontem ac tergum vallo, latera concaedibus munitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장2)
iuventus flumen Adranam nando tramiserat, Romanosque pontem coeptantis arcebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장5)
adductus tamen in spem clementiae Romanae pertulit patris mandata benigneque exceptus cum praesidio Gallicam in ripam missus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장6)
'non hic mihi primus erga populum Romanum fidei et constantiae dies.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장2)
ex quo a divo Augusto civitate donatus sum, amicos inimicosque ex vestris utilitatibus delegi, neque odio patriae (quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi sunt), verum quia Romanis Germanisque idem conducere et pacem quam bellum probabam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장3)
cerni adhuc Germanorum in lucis signa Romana, quae dis patriis suspenderit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장7)
aliis gentibus ignorantia imperi Romani inexperta esse supplicia, nescia tributa:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION