라틴어 문장 검색

fatum rumpe manu, tristibus inferis prospectus pateat lucis et invius limes det faciles ad superos vias.
(세네카, Hercules Furens 8:23)
huc eat et illuc valva deiecto obice rumpatque postes;
(세네카, Hercules Furens 14:28)
tibi tela frangam nostra, tibi nostros, puer, rumpemus arcus;
(세네카, Hercules Furens 18:15)
nos Acheloi tecum solitae pulsare vadum, quom iam tumidas vere peracto poneret undas gracilisque gradu serperet aequo nec praecipitem volveret amnem flavus rupto fonte Lycormas;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:2)
aurea rumpunt tecta quietem vigilesque trahit purpura noctes, o si pateant pectora ditum!
(세네카, Hercules Oetaeus 10:25)
obsta novercae, nunc, pater, caecum chaos reddi decebat, hinc et hinc compagibus ruptis uterque debuit frangi polus;
(세네카, Hercules Oetaeus 17:3)
nec ossa durant ipsa, sed compagibus discussa ruptis mole conlapsa fluunt, defecit ingens corpus et pesti satis Herculea non sunt membra - pro quantum est malum quod esse vastum fateor, o dirum nefas!
(세네카, Hercules Oetaeus 18:12)
rumpe iam segnes moras:
(세네카, 메데아 1:22)
Audax nimium qui freta primus rate tam fragili perfida rupit terrasque suas posterga videns animam levibus credidit auris, dubioque secans aequora cursu potuit tenui fidere ligno inter vitae mortisque vias nimium gracili limite ducto.
(세네카, 메데아 6:1)
Nunc summe toto Iuppiter caelo tona, intende dextram, vindices flammas para omnemque ruptis nubibus mundum quate.
(세네카, 메데아 9:25)
vade qua tutum populo priori, rumpe nec sacro vidente sancta foedera mundi.
(세네카, 메데아 10:18)
semper, genetrix, deflenda mihi, prima meorum causa malorum, tristes questus natae exaudi, si quis remanet sensus in umbris, utinam ante manu grandaeva sua mea rupisset stamina Clotho, tua quam maerens vulnera vidi oraque foedo sparsa cruore!
(세네카, 옥타비아 1:5)
emergere umbris et fer auxilium tuae natae invocanti, genitor, aut Stygios sinus tellure rupta pande, quo praeceps ferar.
(세네카, 옥타비아 2:22)
tunc sancta Pietas extulit trepidos gradus vacuamque Erinys saeva funesto pede intravit aulam, polluit Stygia face sacros penates, iura naturae furens fasque omne rupit:
(세네카, 옥타비아 3:11)
Tellure rupta Tartaro gressum extuli, Stygiam cruenta praeferens dextra facem thalamis scelestis:
(세네카, 옥타비아 9:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION