라틴어 문장 검색

quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas iratus buccas inflet neque se fore posthac tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.18)
donasset iamne catenam ex voto Laribus, quaerebat;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:21)
Hoc erat in votis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.1)
perditur haec inter misero lux non sine votis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:1)
id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium, paedagogorum custodiam, vota parentum, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 92:1)
quodsi nemo miratur poetas maximos saepe fecisse, ut non solum initiis operum suorum Musas invocarent, sed provecti quoque longius, cum ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent vota et velut nova precatione uterentur, mihi quoque profecto poterit ignosci, si, quod initio, quo primum hanc materiam inchoavi, non feceram, nunc omnes in auxilium deos ipsumque in primis, quo neque praesentius aliud nec studiis magis propitium numen est, invocem, ut, quantum nobis exspectationis adiecit, tantum ingenii adspiret dexterque ac volens adsit et me qualem esse credidit faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 5:1)
vel quod omnium sit votum parentum, ut honestiores quam sint ipsi liberos habeant, (nam et si filia nata, meretrix eam mater pudicam esse voluisset) vel quod humilior ipse fuerit, (licet enim huic ducere) vel quod non habuerit patrem qui moneret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 83:5)
sed hoc votum est et rara felicitas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 106:2)
Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장50)
Votorum tuorum veterum licet dis gratiam facias, alia de integro suscipe;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 4:3)
Quidni tu ista vota saepe facias ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 4:5)
Turpissima vota dis insusurrant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 5:4)
Accedunt pessimae notae mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati, quibus ad votum dies actus est, si bene desudaverunt, si in locum eius, quod effluxit, multum potionis altius ieiunio iturae regesserunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 3:4)
Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, ut contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 8:1)
Non est ergo, quod ex illo voto vetere parentum tuorum eligas, quid contingere tibi velis, quid optes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION