라틴어 문장 검색

quis est enim, aut quis umquam fuit aut avaritia tam ardenti aut tam effrenatis cupiditatibus, ut eandem illam rem, quam adipisci scelere quovis velit, non multis partibus malit ad sese etiam omni inpunitate proposita sine facinore quam illo modo pervenire?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 47:4)
quas enim κακίασ Graeci appellant, vitia malo quam malitias nominare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 50:3)
sin κακίαν malitiam dixisses, ad aliud nos unum certum vitium consuetudo Latina traduceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 52:11)
nam cum expectant et avent audire cur dolor malum non sit, dicunt illi asperum esse dolere, molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec turpitudo, non esse illud malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 71:4)
Et, qui sapientes non sint, omnes aeque esse miseros, Stoici hoc videlicet viderunt, illos autem id fugerat superiores, qui arbitrabantur homines sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores esse quam eos, qui, cum caste et integre viverent, nondum perfectam illam sapientiam essent consecuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 86:1)
si nihil est, quod tam miseros faciat quam inpietas et scelus, ut iam omnes insipientes sint miseri, quod profecto sunt, non est tamen aeque miser, qui patriae consulit, et is, qui illam extinctam cupit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 90:3)
ex ea difficultate illae 'fallaciloquae', ut ait Accius, malitiae natae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 93:5)
tanta putabatur utilitas percipi e bubus, ut eorum visceribus vesci scelus haberetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 159:5)
quae si deae sunt, quarum et Athenis fanumst et apud nos ut ego interpretor lucus Furinae, Furiae deae sunt, speculatrices credo et vindices facinorum et sceleris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 46:7)
huic ut scelus sic ne ratio quidem defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 68:3)
Nec vero scaena solum referta est his sceleribus sed multo vita communis paene maioribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 70:1)
Medea modo et Atreus commemorabatur a nobis, heroicae personae inita subductaque ratione nefaria scelera meditantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 72:5)
inde illa actio "ope consilioque tuo furtum aio factum esse", inde tot iudicia de fide mala, tutelae mandati pro socio fiduciae, reliqua quae ex empto aut vendito aut conducto aut locato contra fidem fiunt, inde iudicium publicum rei privatae lege Laetoria, inde everriculum malitiarum omnium iudicium de dolo malo, quod C. Aquillius familiaris noster protulit, quem dolum idem Aquillius tum teneri putat cum aliud sit simulatum aliud actum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:16)
si enim rationem hominibus di dederunt, malitiam dederunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 76:2)
est enim malitia versuta et fallax ratio nocendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 76:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION