라틴어 문장 검색

Maiorem partem ipsi designant terrarum orbis, innumerae quidem personae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 64:2)
Si, quod homines tantummodo sumus, personae ad ambitum colendum inducuntur, cuius sunt participes, “christiani peculiarem in modum sentiunt sua intra creatum munera, sua officia pro natura et Creatore fidei esse partem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 84:2)
Quod dictum est permagnam cuiusque humanae personae ostendit dignitatem, quae “non est solum res aliqua, sed aliquis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 86:6)
Capax est se cognoscendi, se possidendi et se libere donandi atque in communionem ingrediendi cum aliis personis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 86:7)
Ii qui dignitati personarum defendendae operam dant ex fide christiana altiora argumenta pro hoc officio haurire possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 86:9)
Quae mira est certitudo scire cuiusque personae vitam in desperata quadam perturbatione non dissipari, in mundo quodam quem merus casus aut rerum vicissitudines sine sensu iteratae moderantur!
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 86:10)
Animadvertitur nonnumquam ardor personae humanae quodvis privilegium negandi, atque pro aliis speciebus decertatur, quod non efficimus tuendae inter homines paris dignitatis gratia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 121:4)
Patet incongruentia illius qui adversus animalium periturorum commercium pugnat, sed pro personarum commercio indifferens est, pauperes neglegit, vel est promptus ad alium hominem, sibi ingratum, delendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 122:2)
Cor unum est atque eadem miseria, quae ad animal vexandum inducit, mox in aliis convenientibus personis manifestabitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:3)
Personae putari non possumus quae vere amant, si ex nostris studiis realitatis partem detrahimus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:5)
“Nec vere dignum homine esset genus progressionis, quod hominis iura, personam, societatem, oeconomiam et artem rei publicae administrandae, simulque Nationum et populorum iura non coleret nec proveheret”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:10)
Trinitatis Persona in universum creatum se immisit, suam sortem participans usque ad crucem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 132:6)
Attamen “homo hodiernus haud est paratus ad potentiam prudenter utendam”, quoniam immensum technologiae incrementum non comitabatur humanae personae progressio, quod ad responsalitatem, bona et conscientiam attinet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:2)
107. Affirmare igitur possumus plurimas hodierni mundi difficultates oriri praesertim ex propensione, cuius haud semper conscii sumus, ad quam methodologia et technoscientiae incepta disponuntur secundum comprehensionis paradigma quod personarum vitam ac societatis agendi rationem afficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 144:1)
Vel etiam cum intentio creatrix pulchritudinis eiusque contemplatio re superare valent potestatem hominem in obiectum redigentem in quandam salutis speciem quae efficitur in pulchritudine et in persona illud contemplante.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION