라틴어 문장 검색

et cum ternum pedum plantae fuerint, in aliud seminarium transferri, ac ne radices altius agant (quae res postmodum in eximendo magnum laborem affert, cum plantas in aliud seminarium transferemus) oportebit non maximos scrobiculos sesquipede inter se distantes fodere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 8:2)
Testatur unum varietas pratorum quae depascuntur, quibus herbae sunt amarae pariter et dulces, aliae sucum calidum aliae frigidum nutrientes, ut nulla culina possit tam diversa condire quam in herbis natura variavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 7:2)
cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem consimili ratione herbis quoque saepe decebat, et latices dulcis guttas similique sapore mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis, scilicet et glebis terrarum saepe friatis herbarum genera et fruges frondesque videri dispertita inter terram latitare minute, postremo in lignis cinerem fumumque videri, cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:4)
Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 26:1)
quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni, quidquid et herbarum Thessala terra gerit, et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores, hippomanes cupidae stillat ab inguine equae, si modo me placido uideat Nemesis mea uultu, mille alias herbas misceat illa, bibam.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 437)
At simul et reprimunt et refrigerant herba muralis (*π*α*ρ*θ*ε*ν*ι*ο*ν uel *π*ε*ρ*δ*ε*ι*κ*ι*ο*ν appellant), serpullum, puleium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci *π*ο*λ*υ*γ*ο*ν*ο*ν uocant, portulaca, papaueris folium, capriolique uitium, coriandrum, folia hyoscyamu, muscus, siser, apium, solanum (quam strychnon Graeci uocant), brassicae folia, intubus, plantago, feniculi semen;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION