라틴어 문장 검색

217. Si “exteriores solitudines in mundo multiplicantur, quoniam interiores solitudines tam amplae factae sunt”, discrimen oecologicum impellit ad altam interiorem conversionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 277:1)
Perfectum non est solum ab exteriore parte ad interiorem transire ut Dei actionem in anima detegamus, sed etiam Eum convenire in omnibus rebus, sicut docuit sanctus Bonaventura:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 296:3)
“Contemplatio tanto est eminentior quanto effectum divinae gratiae magis sentit in se homo vel quanto etiam melius scit considerare Deum in exterioribus creaturis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 296:4)
tandem facessat caecitas, quae nosmet in praeceps diu lapsos sinistris gressibus errore traxit devio.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus26)
sat, si nihil sinistrum vanae minentur umbrae, cultor Dei, memento te fontis et lavacri rorem subisse sanctum, te chrismate innotatum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum28)
mollitus his et talibus brevem Deus iram refrenat temperans oraculum prosper sinistrum;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium48)
satis beatus quisque dextram porrigit laudis rapacem, prodigam pecuniae, cuius sinistra dulce factum nesciat:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium60)
extimum vestis saeratae furtim mulier attigit:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae20)
cur Cremerae in campis cornice vel oscine parra nemo deum monuit perituros Marte sinistro tercentum Fabios vix stirpe superstite in uno?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2201)
"et sunt qui nobis bella exprobrare sinistra non dubitent, postquam templorum sprevimus aras, adfirmentque Libyn Collinae a cardine portae Hannibalem Iovis imperio Martisque repulsum, victores Senonas Capitoli ex arce fugatos cum super e celso pugnarent numina saxo!"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2236)
hoc iter haudquaquam magno discrimine distat hisce viis quas vos teritis, qui numina multa et portenta deum summum numerosa putatis, simplicis ergo viae dux est Deus, ille per unam ire iubet mortale genus, quam dirigit ipse sublimem dextro celsa ad fastigia clivo, prima viae facies inculta, subhorrida, tristis, difficilis, sed fine sui pulcherrima et amplis praedita divitiis et abundans luce perenni, et quae praeteritos possit pensare labores, multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra centifidum confundit iter;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2311)
exterior terrenus homo est, qui talia cernens conicit esse duo variarum numina rerum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 17)
nonne fuit melius saevum Memphitidis aulae imperium tolerasse patres penitusque sinistris adsedisse focis, positos Pharaonis iniqui sub pedibus, limo et paleis servire paratos, carnis et inmodicae spurco ructamine crudos?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1119)
squalentibus unum contentum spinis reptasse per ardua saxa, porro alium campo sese indulsisse sinistro;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1215)
una animas semper facies habet et color unus aëris, ut cuique est meritorum summa, sinistri seu dextri:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1228)

SEARCH

MENU NAVIGATION