라틴어 문장 검색

rem minus aegre quam dignum erat tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni, seu quia haud iniuria caesum credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 151:1)
oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tati mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate aequa possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 180:1)
clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum curis ne luxuriarent otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat, omnium primum, rem ad multitudinem imperitam et illis saeculis rudem efficacissimam, metum iniciendum ratus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 205:1)
igitur, ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem reservat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 284:1)
bellum, pacem, foedera, societates per se ipse, cum quibus voluit, iniussu populi ac senatus, fecit diremitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 503:2)
id mirum quantum profuit ad concordiam civitatis iungendosque patribus plebis animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 12:3)
eos quoque in societatem consilii avunculi adsumunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 34:3)
rursus occultum parant bellum Hernicis in societatem armorum adsumptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 234:2)
quae cum reiecta relatio esset, non placeo, inquit, concordiae auctor;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:1)
nullam profecto nisi in concordia civium spem reliquam ducere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 349:1)
agi deinde de concordia coeptum concessumque in condiciones ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus consules esset, neve cui patrum capere eum magistratum liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 356:1)
huic interpreti arbitroque concordiae civium, legato patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem, sumptus funeri defuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 366:1)
quae profecto orta esset - adeo tribuni iam ferocem per se plebem criminando in primores civitatis instigabant, - sed externus timor, maximum concordiae vinculum, quamvis suspectos infensosque inter se iungebat animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 421:1)
igitur non patrum magis quam plebis studiis Caeso Fabius cum T. Verginio consul factus neque belli neque dilectus neque ullam aliam priorem curam agere quam ut iam aliqua ex parte incohata concordiae spe primo quoque tempore cum patribus coalescerent animi plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 531:1)
huic tantae concordiae ducis exercitusque non ausi offerre se Aequi, vagari populabundum hostem per agros passi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 661:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION