라틴어 문장 검색

Ad hoc ergo, ut consilium bene examines et negotia tua prudenter pertractes, "in futura prospectum intende et, quæ possint contingere, animo tuocuncta propone.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 147:1)
Quando consilium sit assumendum vel approbandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 149:1)
Viso, quomodo examinandum sit consilium, videamus, quando sit assumendumet approbandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 150:1)
Et certe assumendum et approbandum est consilium tunc demum, quando fuerit examinatum, et bonum ac utile fuerit visum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 150:2)
Et licet bonumvideatur consilium, non tamen statim illud sumere vel capere debes, seddiligenter inspicere, quomodo poteris perficere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 150:3)
Si autem fuerit consilium dubium, sive ad dictum sive ad factum pertineat, semper tacere vel non facere debes, et eligere potius non quam sic.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 151:13)
quia, ut supra dixi secundumSnecam, "solet esse in dubio pro consilio temeritas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 151:29)
Quando et qualiter consilium sit retinendum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 153:1)
" Constanter ergo consilium servabis, non pertinaciter.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 155:5)
Quando consilium vel promissum possit vel debeat mutari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 156:1)
Nunc superest videre, quando consilium vel promissum mutari possit veldebeat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 157:1)
Et certe consilium mutari potest multis ex causis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 157:2)
nam "cessante causa debet cessare effectus, " et quæ de novo emergunt, novo indigent consilio, ut leges dicunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 158:2)
Potest etiam et debet mutari consilium, si errore vel aliqua ex causamalum vel inutile fuerit captum, quod frequenter accidit;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 159:4)
Item mutandum est consilium, si turpe fuerit vel ex turpi causa;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 160:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION