라틴어 문장 검색

facies non omnibus una, non diversa tamen, qualem decet esse sororum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 3:6)
E quis Phaethusa, sororum maxima, cum vellet terra procumbere, questa est deriguisse pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:3)
Ille relicto (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) imperio ripas virides amnemque querellis Eridanum implerat silvamque sororibus auctam, cum vox est tenuata viro, canaeque capillos dissimulant plumae, collumque a pectore longe porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes, penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 30:2)
timidas vocat una sorores Aglauros nodosque manu diducit, et intus infantemque vident adporrectumque draconem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:11)
tu tantum fida sorori esse velis prolisque meae matertera dici.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:18)
Subit, hanc arcana profana detexisse manu tum cum sine matre creatam Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit, et gratamque deo fore iam gratamque sorori et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 62:2)
Neve mali causae spatium per latius errent, germanam ante oculos fortunatumque sororis coniugium pulchraque deum sub imagine ponit, cunctaque magna facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:4)
Utque ferunt caesos sex cum Damasichthone fratres , Intereat tecum sic genus omne tuum . Addidit ut fidicen miseris sua funera natis, Sic tibi sint vitae taedia iusta tuae . Utve soror Pelopis , saxo dureris oborto , Et laesus lingua Battus ab ipse sua . Aera si misso liquidum iaculabere disco, Quo puer Oebalides , ictus ab orbe cadas . Siqua per alternos pulsabitur unda lacertos, Omnis Abydena sit tibi peior aqua . Comicus ut mediis periit , dum nabat , in undis, Et tua sic Stygius strangulet ora liquor . Aut ubi ventosum superaris naufragus aequor, Contacta pereas , ut Palinurus , humo . Utque cothurnatum vatem tutela Dianae, Dilaniet vigilum te quoque turba canum . Aut ut Trinacrius , salias super ora gigantis , Plurima qua flammas Sicanis Aetna vomit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 27:1)
Planxere sorores naides et sectos fratri posuere capillos, planxerunt dryades:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 50:2)
quem nisi templorum fueris dignatus honore, mille lacer spargere locis et sanguine silvas foedabis matremque tuam matrisque sorores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 53:5)
"Io, geminae" clamavit "adeste sorores!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:3)
At non Alcithoe Minyeias orgia censet accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum progeniem negat esse Iovis, sociasque sorores inpietatis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:1)
" Dicta probant primamque iubent narrare sorores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 4:3)
vocem tenuere sorores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 18:2)
Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION