라틴어 문장 검색

Hac non successit, alia aggrediemur via.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 199)
Parum succedit quod ago:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 1108)
Aliud si scirem qui firmare meam apud vos possem fidem Sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache, [Me] segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 150)
Quare agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 35:9)
Una ingens Periphas et equorum agitator Achillis, armiger Automedon, una omnis Scyria pubes succedunt tecto, et flammas ad culmina iactant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:3)
" Haec fatus, latos umeros subiectaque colla veste super fulvique insternor pelle leonis, succedoque oneri;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:21)
Hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 12:13)
Sed tamen idem olim curru succedere sueti quadrupedes, et frena iugo concordia ferre;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:13)
Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus, dat iuveni, atque animum praesenti pignore firmat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 25:17)
Trunca manu pinus regit et vestigia firmat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 27:2)
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes, quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:6)
Ille agmine longo tandem inter pateras et levia pocula serpens libavitque dapes, rursusque innoxius imo successit tumulo, et depasta altaria liquit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 4:10)
flectere iter sociis terraeque advertere proras imperat et laetus fluvio succedit opaco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 3:7)
"Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos, atra subegit hiemps vestris succedere terris nec sidus regione viae litusve fefellit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 12:2)
Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit successitque gemens stabulis questuque cruentus atque imploranti similis tectum omne replebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION