라틴어 문장 검색

cum qua et proelium conseruit et quinquies vel eo amplius fusam fugatamque profligavit magnaque Afrorum multitudine prostrata, aliquantis etiam sociorum suorum per temeritatem amissis in naves suas se recepit atque hoc *facto ingentem Afris timorem incussit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 332:2)
Tigranes Armenius castrametatus in quodam colle cum exercitu quadringentorum millium, cum spectaret aciem Romanorum quae quatuordecim millia non excessit contra se tendentem, in scommate illo suo sibi placuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:9)
Itaque rursus recipere atque auxilia etiam ab Scipione abduxit sibi suisque rebus timens elephantisque XXX relictis suis finibus oppidisque suppetias profectus est.
(카이사르, 아프리카 전기 25:7)
Ex his Bellovaci suum numerum non compleverunt, quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia una miserunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 75장5)
solemque svum sibi congruum, ut fessosque sopor suus occupat artus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6411)
et licet eum Iuppiter iuverit, Apollo tamen sibi suum officium vindicat, quod dicit se concessisse, quia non prohibuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6513)
Facit aut nimius sui suspectus et insitum mortalitati vitium se suaque mirandi aut aviditas aut invidia.
(세네카, 행복론, Liber II 114:2)
alii se suosque mulcatos querentes atroci responso iudicium suum praeferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 146:2)
gaudebat idem partem anni se agrum suum colere, quaerere unde domi militiaeque se ac suos tueri posset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 37:2)
"Magna dementia estheredis sui negotia procurare et sibi omnia denegare ut sibi ex amico faciat inimicum magna hereditas:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 13:7)
Et nunc addunt ad peccandum faciuntque sibi conflatile de argento suo, secundum intellegentiam suam simulacra; factura artificum totum est. " His ?ipsi dicunt ?immolate! ". Homines vitulos osculantur.
(불가타 성경, 호세아서, 13장2)
quanto tamen pulchrius, si ita res familiaris exigat, se ipsum colere, suum genium propitiare, suam experiri liberalitatem!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 5:3)
quae si extrinsecus religata pendeat et non et oriatur a se et rursus ad se revertatur et omnia sua complexa nihil quaerat aliunde, non intellego, cur aut verbis tam vehementer ornanda aut re tantopere expetenda videatur - ad haec bona me si revocas, Epicure, pareo, sequor, utor te ipso duce, obliviscor etiam malorum, ut iubes, eoque facilius, quod ea ne in malis quidem ponenda censeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 37:2)
"lex habet istud nostra genus belli, furias omnemque malorum militiam et rabidas tolerando extinguere vires, ipsa sibi est hostis vesania seque furendo interimit moriturque suis Ira ignea telis."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 141)
Tunc spatham illam secum asportans hortulanus inscenso me concito gradu recta festinat ad civitatem, nec hortulum suum saltem curans invisere, ad quempiam sibi devertit familiarem, cunctisque narratis deprecatur periclitanti sibi ferret auxilium seque cum suo sibi asino tantisper occultaret, quoad celatus spatio bidui triduive capitalem causam evaderet.
(아풀레이우스, 변신, 9권 37:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION