라틴어 문장 검색

progredi prae turba occurrentium ad spectaculum non poterat, a consule lictores missi sunt, qui summoto iter ad praetorium facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 73:2)
-C. Popilius, qui ad Delum in praesidio navibus Macedoniam petentibus erat, postquam debellatum in Macedonia et statione summotos hostium lembos audivit, dimissis et ipse Attali navibus ad susceptam legationem peragendam navigare Aegyptum pergit, ut prius occurrere Antiocho posset quam ad Alexandreae moenia accederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 94:1)
quod infelix consilium furiosus, ut postea audivimus, orator stultissimum fecit, quem sic locutum constat, tamquam C. Popilius legatus Romanus, quem ad summovendos a bello Antiochum et Ptolemaeum reges misistis, loqueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 263:3)
adsuetis regio imperio tamen novi imperii formam terribilem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta omnia oculis auribusque quae vel socios, nedum hostis victos, terrere possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 343:1)
pro se quisque id quod quisque potest et valet edit, ferro ferit, tela frangunt, boat caelum fremitu virum, ex spiritu atque anhelitu nebula constat, cadunt volnerum vi viri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 148)
Pessumest, facimus nequiter, ferire malam male discit manus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1154)
Bacchae bacchanti si velis advorsarier, ex insana insaniorem facies, feriet saepius;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2119)
Patiar, non metuo, ne quid mihi doleat quod ferias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2134)
Compressan palma an porrecta ferio?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 6153)
Vtrum hac me feriam an ab laeva latus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 111)
Eu, expedite fabulatu's. iam fores ferio?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 2128)
nixus laevo in femine habet laevam manum, dextera digitis rationem computat, ferit femur dexterum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 281)
* praeoccupabo atque anteveniam et foedus feriam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 110)
quin si feriri video te, extemplo dolet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 121)
quos quom ferias, tibi plus noceas;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 23)

SEARCH

MENU NAVIGATION