라틴어 문장 검색

atque ea, cum deos pandere viam fugae conclamassent, plures inermes quam armati evadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 60:2)
Samnites desperato improviso tumultu, quando in apertum semel discrimen evasura esset res, et ipsi acie iusta maluerunt concurrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 176:1)
ibi quoque sine opere, sine tormentis, simul admota sunt signa, nulla vi deterriti a muris, qua cuique proximum fuit, scalis raptim admotis in moenia evasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 219:2)
superveniunt deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et C. Marcius cum subsidiis ex novissima acie iussu Q. Fabi consulis ad praesidium collegae missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 411:1)
illo loco aut cadendum esse aut stratis hostibus per corpora eorum evadendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 509:2)
cum in locum a Poenis circumsessum temere exercitum duxisset, M. Calpurni, tribuni militum, virtute et opera evasit, qui cum ccc militibus eruptione facta hostes in se converterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVII Periocha7)
comprensusque ab circumstantibus haud alio quam si evasisset vultu tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris ut superante laetitia dolores ridentis etiam speciem praebuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 13:3)
finis et Gallis territandi et pavendi fuit Romanis ut e saltu invio atque impedito evasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 252:1)
mox et ipse aderat, ancepsque terror circumstabat et e navibus tanta vi armatorum in terram evadente et ab tergo improvisa premente acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 277:2)
sed pondere ipso stabiles deiectis rectoribus quaerendis pedetemptim vadis in terram evasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 286:2)
ipse cum expeditis, acerrimo quoque viro, raptim angustias evadit iisque ipsis tumulis quos hostes tenuerant consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 333:1)
tum vero simul ab hostibus simul ab iniquitate locorum Poeni oppugnabantur, plusque inter ipsos, sibi quoque tendente ut periculo prius evaderet, quam cum hostibus certaminis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 339:1)
nam et lupus intraverat castra laniatisque obviis ipse intactus evaserat, et examen apum in arbore praetorio imminente consederat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 482:1)
itaque cum iam in orbem pugnarent, decent milia ferme hominum, cum alibi evadere nequissent, media Afrorum acie, qua Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti caede hostium perrupere, et cum neque in castra reditus esset flumine interclusis neque prae imbri satis discernere possent, qua suis opem ferrent, Placentiam recto itinere perrexere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 592:4)
nec enim inde votis aut imploratione deum, sed vi ac virtute evadendum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION