라틴어 문장 검색

cenare cena cenula recte praebent 269,28 GKR, 446,1.4 GV 448,11 V, 449,8 GK, caenare sim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말361)
animum ipsum - si nihil esset in eo nisi id, ut per eum viveremus, tam natura putarem hominis vitam sustentari quam vitis, quam arboris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 55:4)
deinde ad hanc enervatam muliebremque sententiam satis docilem se Epicurus praebuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 15:8)
omittamus hunc igitur nihil prorsus dicentem cogamusque confiteri non esse ab eo doloris remedia quaerenda, qui dolorem malorum omnium maxumum dixerit, quamvis idem forticulum se in torminibus et in stranguria sua praebeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 45:4)
crus enim alterum non praebuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 53:6)
Atque in primis meditemur illud, ut haec patientia dolorum, quam saepe iam animi intentione dixi esse firmandam, in omni genere se aequabilem praebeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:1)
Spero autem quod vel huic Philosophandi modo, vel veriori alicui, Principia hic posita lucem aliquam praebebunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:34)
pondere reliquo a fluidi figura fornicata sustentato.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 18:3)
Nos proprietatem Fluidorum ex ejusmodi particulis constantium Mathematice demonstravimus, ut Philosophis ansam praebeamus Quaestionem illam tractandi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 46:19)
fortem sē praebuit et strēnuum.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī3)
‘ō amīce cārissime, tū mihi novam spem praebuistī.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit40)
Quīntus dolēbat quod sibi ita dēfuisset ut sē indignum amīcitiā tantī virī praebēret.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Maecēnātī commendātur24)
an quia non fibris ovium Ergennaque iubente triste iaces lucis evitandumque bidental, idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam Iuppiter?
(페르시우스, 풍자, satire 229)
praebeo ecce cervicem, funde sanguinem, quem sub praetextu quaestionis petisti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:14)
Non est dilata fallacia, sed ad latus navigii furtim processimus capitaque cum superciliis denudanda tonsori praebuimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION