라틴어 문장 검색

dapibus expleto somnus meridianus saepe nullus, semper exiguus, quibus horis viro tabula cordi, tesseras colligit rapide, inspicit sollicite, volvit argute, mittit instanter, ioculanter compellat, patienter exspectat, in bonis iactibus tacet, in malis ridet, in neutris irascitur, in utrisque philosophatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 7:2)
tunc etiam ego aliquid obsecraturus feliciter vincor, quando mihi ad hoc tabula perit, ut causa salvetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 8:6)
atque, cum sensim recitaretur, Arvandus necdum interrogatus se dictasse proclamat, re- spondere legati, quamquam valde nequiter, constaret quod ipse dictasset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 10:4)
"praebebo admittendo aditum recitaturoque solacium recitantique suffragium, si quid experto credis, multa tibi seria hoc ludo pro-movebuntur."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 6:5)
cumque frusta diversa quasi per iocum effunderent, solvitur Catullinus in risum intempestivoque suffragio clamare coepit dignum poema quod perennandum apicibus auratis iuste tabula rostralis acciperet aut etiam Capitolina.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 3:5)
quod peto ut tabulae, quantumcumque est, celeriter indatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 5:1)
mox bipertitis, erat ut aetas, acclamationibus efflagitata profertur his pila, his tabula, sphaerae primus ego signifer fui, quae mihi, ut nosti, non minus libro comes habetur, altera ex parte frater meus Domnicius, 3 homo gratiae summae, summi leporis, tesseras ceperat quatiebatque, quo velut classico ad pyrgum vocabat aleatores.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 6:1)
adulescens, solus tenuis peregrinus, filius familias et e patria patre non solum non volente verum et ignorante discedens, puellam non inferiorem natalibus, facultatibus superiorem, medio episcopo, quia lector, solacio comitis, quia cliens, socru non inspiciente substantiam, sponsa non despiciente personam, uxorem petit, impetrat, ducite conscribuntur tabulae nuptiales;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 7:3)
et si qua est istic municipioli nostri sub-urbanitas, matrimonialibus illic inserta documentis mimica largitate recitatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 7:4)
hic te aedificatus culcitis torus, hic tabula calculis strata bicoloribus, hic tessera frequens eboratis resultatura pyrgorum gradibus expectat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 5:3)
etenim citius agnoscitur in quocumque recitante, si quo ceteri metro canat, an eo quoque scribat ingenio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:3)
dignus omnino, quem plausibilibus Roma foveret ulnis quoque recitante crepitantis Athenaei subsellia cuneata quaterentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 2:4)
Denique quid de tabella recitatis illum Christianum?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 19:3)
Ab ipso primum tabulae et imagine signatus nummus, et inde aerario praesidet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 8:2)
moechum Anubin, et masculum Lunam, et Dianam flagellatam, et Iovis mortui testamentum recitatum, et tres Hercules famelicos inrisos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION