라틴어 문장 검색

priusquam urbe egrederentur, leges decemvirales, quibus tabulis duodecim est nomen, in aes incisas in publico proposuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 639:1)
mentio inlata ad senatum est rem operosam ac minime consularem suo proprio magistratu egere, cui scribarum ministerium custodiaeque tabularum cura, cui arbitrium formulae censendi subiceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 90:1)
hoc palam relatum in tabulas, ut plebem tribunosque falleret iudicii rescindendi consilium initum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 123:1)
L. Minucius bove et statua aurata extra portam Trigeminam est donatus ne plebe quidem invita quia frumentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 173:1)
legatorum qui Fidenis caesi erant statuae publice in Rostris positae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 186:1)
legatis Romanorum a Fidenatibus occisis, quoniam ob rem p. morte occubuerant, statuae in rostris positae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha9)
in primis foedera ac leges - erant autem eae duodecim tabulae et quaedam regiae leges - conquiri, quae comparerent, iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 10:1)
fugere senatum testes tabulas publicas census cuiusque, quia nolint conspici summam aeris alieni, quae indicatura sit demersam partem a parte civitatis, cum interim obaeratam plebem obiectari aliis atque aliis hostibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 287:2)
dedicatum est inter cellam Iovis ac Minervae tabulaque sub eo fixa, monumentum rerum gestarum, his ferme incisa litteris fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 310:1)
in secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 178:1)
equitibus Campanis civitas Romana data, monumentoque ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 165:1)
additus triumpho honos, ut statuae equestres eis - rara illa aetate res - in foro ponerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 193:2)
Aemilio dictatore, tot censores fuerunt, nobilissimi fortissimique viri, nemo eorum duodecim tabulas legit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 477:2)
Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit, statuaque equestris in foro decreta est, quae ante templum Castoris posita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 635:2)
invenio in quibusdam annalibus, cum appareret aedilibus fierique se pro tribu aedilem videret neque accipi nomen quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse se scriptum non facturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 677:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION