라틴어 문장 검색

Quemadmodum adversus pestilentiam nihil prodest firmitas corporis et diligens valetudinis cura - promiscue enim imbecilla robustaque invadit - , ita ab ira tam inquietis moribus periculum est quam compositis et remissis, quibus eo turpior ac periculosior est, quo plus in illis mutat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 28:3)
Pars superior mundi et ordinatior ac propinqua sideribus nec in nubem cogitur nec in tempestatem impellitur nec versatur in turbinem;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 37:2)
Quemadmodum tempestatis ac pluviae ante ipsas notae veniunt, ita irae, amoris omniumque istarum procellarum animos vexantium sunt quaedam praenuntia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 63:3)
Pestilentia est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 160:5)
Potest ergo et ille, cui omnia adhuc in integro sunt, antequam ullas experiatur tempestates, in tuto subsistere et protinus commendare se bonis artibus et inlibatum otium exigere, virtutium cultor, quae exerceri etiam quietissimis possunt.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 17:1)
Si quis dicit optimum esse navigare, deinde negat navigandum in eo mari, in quo naufragia fieri soleant et frequenter subitae tempestates sint, quae rectorem in contrarium rapiant, puto hic me vetat navem solvere, quamquam laudet navigationem.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 48:1)
Gubernatorem in tempestate, in acie militem intellegas.
(세네카, De Providentia, book 1 41:2)
ut vera tibi similitudine id, de quo queror, exprimam, non tempestate vexor sed nausea.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 18:3)
sicut est quidam tremor etiam tranquilli maris, utique cum ex tempestate requievit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 20:4)
Itaque quemadmodum in pestilentia curandum est, ne correptis iam corporibus et morbo flagrantibus adsideamus, quia pericula trahemus adflatuque ipso laborabimus, ita in amicorum legendis ingeniis dabimus operam, ut quam minime inquinatos adsumamus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:5)
Magna pars hominum est, quae navigatura de tempestate non cogitat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:7)
Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus aeternitate dignus, qui fatum suum in argumentum veri vocat, qui in ultimo illo gradu positus exeuntem animam percontatur nec usque ad mortem tantum sed aliquid etiam ex ipsa morte discit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 131:1)
Quid mirum, eum loquantur fortia, ingentia, omnis humanas tempestates evadentia ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 97:2)
At ego ex alto prospiciens video, quae tempestates aut immineant vobis paulo tardius rupturae nimbum suum, aut iam vicinae vos ac vestra rapturae propius accesserint.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 154:2)
Tanta tempestate confusus dispicere nil potui nec satis memineram.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION